Leaena
Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum,
ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
mane, suffundam aquolam.
160
Palinvrvs
Viden ut anus tremula medicinam facit?
eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
Planesivm
Vbi tu es, qui me
convadatu's
convadatus es Veneriis vadimoniis?
sisto ego tibi me et mihi contra itidem
tu te ut sistas suadeo.
Phaedromvs
Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.
Planesivm
Anime mi,
me procul amantem abesse haud consentaneumst.
165
Phaedromvs
Palinure, Palinure.
Palinvrvs
Eloquere, quid est quod Palinurum voces?
Phaedromvs
Est lepida.
Palinvrvs
Nimis lepida.
Phaedromvs
Sum deus.
Palinvrvs
Immo homo haud magni preti.
Phaedromvs
Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
Palinvrvs
Male valere te, quod mi aegrest.
Phaedromvs
Male mi
morigeru's
morigerus es, tace.
Palinvrvs
Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
170
Phaedromvs
Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.
Planesivm
Tene me, amplectere ergo.
Phaedromvs
Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.
quia te prohibet erus, clam
ero potior.
Planesivm
Prohibet? nec prohibere quit,
nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.
Palinvrvs
Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
175
nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.
Phaedromvs
Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
180
Palinvrvs
Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.
Phaedromvs
Tace.
Palinvrvs
Quid, taceam? quin tu is dormitum?
Phaedromvs
Dormio, ne occlamites.
Palinvrvs
Tu quidem vígilas.
Phaedromvs
At meo more dormio: hic somnust mihi.
Palinvrvs
Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
185
Planesivm
Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.
Palinvrvs
Ilicet,
pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
etiam dispertimini?
Planesivm
Nullum homini est perpetuom bonum:
iam huic voluptati hoc adiunctum est odium.
190
Palinvrvs
Quid ais, propudium?
tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?
ebrióla, persollae nugae.
Phaedromvs
Tun meam Venerem vituperas?
† quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
195
Palinvrvs
Tuam fidem, Venus noctuvigila.
Phaedromvs
Pergin etiam, verbero?
Planesivm
Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
Palinvrvs
Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
200
Phaedromvs
Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
Palinvrvs
Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
Planesivm
Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,
aeditumum aperire fanum
quo usque, quaeso, ad hunc modum
inter nos amore utemur semper surrepticio?
205
Phaedromvs
Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
petere argentum, is hodie hic aderit.
Planesivm
Nimium consultas diu.
Phaedromvs
Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam
in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.
Planesivm
Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.
210
Phaedromvs
Siquidem herclé mihi regnum detur, numquam id potius persequar.
quando ego te videbo?
Planesivm
Em istoc verbo vindictam para:
sí amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
bene vale.
Phaedromvs
Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.
Palinvrvs
Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo.
215
Phaedromvs
Sequere me.—
Curculio. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.