Cocvs
Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi
quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium,
quom veniat?
Palinvrvs
Mane sis, dum huic conicio somnium.
Cocvs
Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.
Palinvrvs
Fateór.
255
Cocvs
Abi, déprome.
Palinvrvs
Age tu interea huic somnium
narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.
nam quod scio omne ex hoc scio.
Cappadox
Operam ut det.
Palinvrvs
Dabit.—
Cappadox
Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens.
da mi igitur operam.
Cocvs
Tam etsi non novi, dabo.
Cappadox
Hac nocte in somnis visus sum viderier
260
procul sedere longe a me Aesculapium,
neque eum ad me adire neque me magni pendere
visumst.
Cocvs
Item alios deos facturos scilicet:
sane illi inter se congruont concorditer.
nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,
265
namque incubare satius te fuerat Iovi,
qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
Cappadox
Siquidem íncubare vélint qui periuraverint,
locus nón praeberi potis est in Capitolio.
Cocvs
Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio
270
petas, ne forte tibi évenat magnum malum,
quod in quiete tibi portentumst.
Cappadox
Bene facis.
ibo atque orabo.—
Cocvs
Quae res male vortat tibi.—
Palinvrvs
Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
estne hic parasitus qui missust in Cariam?
275
heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.
Phaedromvs
Quid istíc clamorem tollis?
Palinvrvs
Parasitum tuom
video currentem ellum usque in plátea ultima.
hinc auscultemus quid agat.
Phaedromvs
Sane censeo.
Curculio. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.