Alcesimvs
Viso huc, amator si a foro rediit domum,
qui me atque uxorem ludificatust, larua.
sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.
Lysidamvs
Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?
quid tibi mandavi? quid tecum oravi?
595
Alcesimvs
Quid est?
Lysidamvs
Vt bene vocivas aedis fecisti mihi,
ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
satin propter te pereo ego atque occasio?
Alcesimvs
Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras,
tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.
600
Lysidamvs
Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te
eam nón missurum.
Alcesimvs
Quin eapse ultro mihi
negavit eius operam se morarier.
Lysidamvs
Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem.
Alcesimvs
Quin nihili facio.
605
Lysidamvs
Quin me perdis.
Alcesimvs
Quin benest,
quin etiam diu morabor, quin cupio tibi—
Lysidamvs
Quin—
Alcesimvs
Aliquid aegre facere.
Lysidamvs
Quin faciam lubens.
numquam tibi hodie
quin erit plus quam mihi.
Alcesimvs
Quin hercle di te perdant postremo quidem.
Lysidamvs
Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam?
610
Alcesimvs
Ducas, easque in maxumam malam crucem
cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua.
abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero
meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.—
Lysidamvs
Nunc tu mi amicus es in germanum modum.
615
qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum
aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim,
cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?
attat,
quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?
620
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.