Lysidamvs
Stultitia magna est, mea quidem sententia,
hominem amatorem ullum ad forum procedere,
in eum diem quoi quod amet in mundo siet;
565
sicut ego feci stultus: contrivi diem,
dum asto advocatus cuidam cognato meo;
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
nam meo quidem animo qui advocatos advocet
570
rogitare oportet prius et
percontarier,
adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet:
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,
metuo ne non sit surda atque haec audiverit.
575
Cleostrata
Audivi ecastor cum malo magno tuo.
Lysidamvs
Accedam propius. quid agis, mea festivitas?
Cleostrata
Te ecastor praestolabar.
Lysidamvs
Iamne ornata res?
iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,
quae te adiutaret?
580
Cleostrata
Arcessivi, ut iusseras.
verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
nescio quid se sufflavit uxori suae:
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
Lysidamvs
Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
Cleostrata
Non matronarum officiumst, sed meretricium,
585
viris alienis, mi vir, subblandirier.
i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus
volo accurare, mi vir.
Lysidamvs
Propera ergo.
Cleostrata
Licet.
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.—
590
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.