Cleostrata
Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus,
ut properarem arcessere hanc
huc ad me vicinam meam,
liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.
nunc adeo nequaquam arcessam,
ne illis ignavissumis
liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus.
535
sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli,
meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.
Alcesimvs
Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
540
sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata.
Cleostrata
Et tu, Alcesime.
ubi tua uxor?
Alcesimvs
Intus illa te, si se arcessas, manet;
nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem.
vin vocem?
Cleostrata
Sine eam
nolo si occupata est.
Alcesimvs
Otium est.
Cleostrata
Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.
545
Alcesimvs
Non ornatis istic apud vos nuptias?
Cleostrata
Orno et paro.
Alcesimvs
Non ergo opus est adiutrice?
Cleostrata
Satis domist. ubi nuptiae
fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.—
Alcesimvs
Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser,
propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli,
550
qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras,
quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi
suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier.
atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto,
555
si quid eius esset, esset mecum postulatio.
ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.—
Cleostrata
Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim,
ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
560
nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.