cadit autem in faciem orans non multum progressus sed pusillum a tribus discipuHs suis manentibus secum; nolebat enini longe fieri ab eis, sed iuxta eos constitutus orare. qui autem dicit orans: si possibile est, transeat calix iste a me, manifestans in oratione suam devotionem, quasi »dilectus filius« et conplacens dispositionibus patris,
sed non sicut ego volo, sed sicut tu, docens ut non oremus nostram fieri voluntatem sed dei, quando factum fuerit ut aUquid aliud velimus quam deus. pater, si possibile est, transeat calix iste a me; sed non sicut ego volo, sed sicut iu. secundum quod coepit pavere et tristari, secundum illud et orat calicem passionis transire a se; sed
non sicut vult ipse, sed sicut vult pater. suscipiens enim naturam carnis humanae omnes proprietates inplevit, ut non in phantasia habuisse carnem aestimaretur, sed in veritate; secundum quod in hoc loco orat calicem passionis transire a se, 903 sed non sicut vult ipse, sed sicut vult pater: quoniam proprium est omnis hominis fidehs, primum
quidem nolle pati aliquid doloris. maxime quod ducit usque ad mortem, quia homo est carnalis, si autem sic voluerit deus, adquiescere etiam contra vokintatem suam, quia fidelis est ne plus videatur in se desperare quam in deum sperare. nam sicut multum confidere non debemus, ne nostram virtutem videamur profiteri, sic multum pusillanimiter
agere et diffidere non debemus, ne dei adiutoris nostri inpotentiam videamur pronuntiare. haec ergo voluntas, quam dicit: si possibile est, transeat calix iste a me; sed non sicut ego volo, sed sicut tu, non est secundum substantiam eius divinam et inpassibilem, sed secundum naturam eius humanam et infirmam.
diligebat quasi ramos bonae olivae. diligens autem eos videbat, qualia erant passuri petentes eum ad mortem et Barabbam eligentes ad vitara; ideo dicebat dolens de eis: pater. si possibile est, transeat calix iste a me; rursus revocans desiderium suum et videns. quanta utilitas mundi totius esset futura per passionem ipsius. dicebat: sed
non sicut ego volo, sed sicut tu. videbat adhuc propter illum calicem passionis etiam ludam. qui ex duodecim unus erat. filium fore perditionis; rursus intellegebat per illum calicem passionis principatus et potestates triumphandas in corpore suo. propter hos ergo, quos in passione sua nolebat perire, dicebat: jmter, si possibile est, transeat
calix iste a me; propter salutem autem totius humani generis. quae per mortem eius deo fuerat adquirenda. dicebat quasi recogitans: sed non sicut ego volo, sed sicut tu. id est: si possibile est. ut sine passione mea omnia illa bona proveniant, quae per passionem meam sunt proventura, transeat passio haec a me, ut et mundus salvetur et ludaei in passione
mea non pereant. si autem sine perditione quorundam multorum salus non potest introduci, quantum ad iustitiam tuam, non transeat sicut ego volo, sed sicut tu. ac si dicat: ista quidem est mea voluntas, sed quoniam tua voluntas multo eminentior est (quasi ingeniti dei, quasi patris omnium). propterea magis volo tuam voluntatem fieri
quam meam.
calicem totum, qui patitur pro testimonio quidquid fuerit ei inlatum; effundit autem accipiens, qui vocatus ad martyrium denegat ne ali- quid patiatur. est et alterius generis «calix inebrians», quem bibit quis postquam manducaverit praeparatam sibi );mensam« a deo )'ad- versus illos qui tribulant« iustum.
Notandum est autem. quoniam Marcus quidem et Lucas hoc ipsum scripserunt, qui et temptatum exponunt a diabolo lesum; lohannes autem passionem quidem exponit quemadmodum alii, oran- tem autem lesum ut transiret ab eo calix non introducit, sicut nec temptatum exponit a diabolo lesum. causam autem hanc arbitror
esse, quoniam hi quidem magis secundum humanam eius naturam exponunt de eo quam secundum divinam, lohannes autem magis secundum divinam quam secundum humanam (propterea quia secun- dum humanam temptabatur naturam, divinitas autem intemptabilis erat). ideo tres quidem evangelistae exposuerunt temptatum, lohannes
autem, secundum quod coeperat: win principio erat verbum, et ver- bum erat apud deum, et deus erat verbum posse temptari. sic et hic tres quidem isti rettulerunt lesum postu- lasse a patre, ut transiret calix ab eo, quoniam et proprium hominis erat (quantum ad infirmitatem pertinet carnis) velle evadere passionem,
lohannes autem propositum habens exponere lesum deum verbum, sciens quia ipse est wvita et resurrectio«, nescit deum inpassibilem refugere passionem.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.