ne intretis in temptationem (26, 40. 41). Quamdiu quidem adfuit lesus discipuhs suis non dormierunt, pusillum autem progrediente eo ab eis nec una hora potuerunt vigilare 1 2 eo absente. propter quod oremiis, iit nec modicum aliquando lesus progrediatur a nobis, sed inpleat quod promisit in nobis dicens: »ecce ego vobiscum ero omnibus diebus usque ad consummationem saeculi«. sic enim vigilabimus eo excutiente somnum ab anima
sine quo possibile non est inplere mandatum quod dicit: »nec des somnum oculis tuis, aut palpebris tuis dormitationem, ut evadas sicut damula ex retibus et sicut avis ex laqueoc tamen veniens ad discipulos et inveniens donnientes suscitat eos verbo ad audiendum, ut iam quasi audientibus dicat, quod dicit: sic non potuistis una hora
vigilare mecuni. praecipit autem vigilare, ut vigilantes oremus. vigilat autem qui facit opera bona, vigilat qui sollicite agit de fidei veritate, ne in aliquod tenebrosum dogma incurrat. qui enim sic vigilans orat, illius exauditur oratio; hoc enim significat dicens: vigilate 904 et orate, ut primum vigilemus et sic vigilantes oremus. ut ne intretis in temptationem:
hoc (secundum quod multi intellegunt) tale est ac si dicat: ut non temptemini; si autem sic placuerit deo, adquiescite deo, sicut me audistis orantem. considera autem, si possibile est sic intellegere magis, quoniam vita nostra ipsa »temptatio est« secundum lob; trare autem in temptationem aut venire in temptationem est cadere in
temptationem et vinci ab ea. et puto quia nemo venit ad lesum simul et in temptationem; sed si quidem venit ad lesum, non venit in temptationem, si autem venit in temptationem, non venit ad lesum. ad lesum enim nemo venit nisi quem trahit pater ad lesum, ut resuscitetur ab eo. ad lesum ergo venimus, ut etsi temptator nos fuerit persecutus
et mala ex eo, non conprehendamur ab eis, sicut scriptum est: »persequentur te mala et non conprehendent«. ad peccatorem dicitur consequenter: »persequentur te mala et conprehendent te«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.