hoc manete hic vigilantes, sicut et ego vigilo, scientes quoniam ceteros quidem iussi sedere ibi quasi inferiores, ab agone isto servans eos securos, vos autem quasi firmiores adduxi, ut nmecum conlaboretis in vigiliis et orationibus«. tamen et vos manete hic, ut unusquisque gradu suae vocationis consistat, quoniam et omnis gratia (quamvis
fuerit magna) habet et superiorem. quod autem hoc significat dicens: manete hic, manifestum est ex eo, quod in sequentibus dicitur: proqressus autem pusilhim cecidit in faciem suam. propter quod maneamus, amus,ubi praecipit lesus, secundum quod et apostolus mandat: »unusquisque, iii qua vocatione vocatus est, in hac maneat apud deum«,
omnia faciamus ut cum eo pariter vigilemus, qui »non dormit neque dormitat custodiens Israel«. ad hoc autem adduxit eos, maxime magna de se confidentem, ut videant et audiant, ubi est posse hominis et quomodo impetratur. videant quidem cadentem in faciem suam, audiant autem dicentem: pater, si possibile est, transeat calix iste a
me, et discant non magna de se sapere sed humilia aestimare, nec veloces esse ad promittendum sed solliciti ad orandum. ideo et illos duxit, qui videbantur fideliores et fortes similes Petro, in quibus similiter facile poterat locum invenire iactantia propter fiduciam fidei, mediocres autem (quantum ad periculum dico iactantiae) ipsa fidei
exiguitate muniti sunt.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.