super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. omnia quaecumque dixerint vobis facere facite, secundum opera autem eorum ne faciatis; dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera gravia et inponunt super humeros hominum, ipsi autem nec digito suo volunt ea movere. omnia autem opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus; dilatant
enim phylacteria sua et magnificant fimbrias vestimentorum suorum, amant enim primos discubitus in conviviis et primas cathedras in synagogis et primas salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. vos autem nolite vocari Rabbi; unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. et patrem nolite vobis vocare super terram;
unus est enim pater vester qui est in caelis. qui autem maior est inter vos erit vester minister. qui ergo exaltaverit se humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur (23, 1 — 12).
quidem in ecclesiis quosdam quidem cum dilectione audientes divinas doctrinas et adfectuosius accedentes ad verbum. iuste ergo eiusmodi 1 honiines dicuntur esse discipuli Christi; ceteros autem multos qui non sunt tales, popukim esse ipsius. et quaedam interdum quidem discipulis suis solis dicit non etiam turbis, sicut beatitudines illas in evangelio scriptas, de quibus Matthaeus quidem dicit ita: quoniam
»videns turbas ascendit in montem; et sedente eo accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum docebat eos dicens: beati pauperes spiritu« et cetera, Lucas autem: »tollens« inquit, »oculos super suos dicebat: beati pauperes, quia vestrum est regnum caelorum«. autem adnuntiat turbis sicut parabola seminantis declarat. Matthaeus
autem ita scribit: »loquente autem eo ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris, quaerentes loqui cum eo«. turbis ergo quae scripta sunt ante haec; cum autem dixisset »ei aliquis: ecce mater tua et fratres tui stant volentes te videre«, respondens sibi dixit: »quae est mater mea, et fratres mei?« non iam
manum suam« super turbas, sed »super discipulos suos dixit: mater mea et fratres mei. qui. enim fecerit voluntatem patris mei qui est in caelis, ipse est mihi et mater et frater«. et parabolas exponens Matthaeus scribit: »egressus lesus de domo sedebat secus mare; et congregatae sunt ad eum turbae multae, ut ingrediens
in navem sederet, et totus populus stabat in litore. et locutus est eis multa in parabolis dicens: ecce exivit qui seminat seminare«.
qui similiter conscripserunt. Marcus quidem ita: »coepit iterum docere ad mare. et congregatus est ad eum populus multus, ut intraret in navem et sederet in mari, et totus populus secus mare in terris erat. et docebat eos in parabolis multa, et dicebat eis: exiit qui seminat seminare«. Lucas autem hoc modo: »conveniente
populo multo et per singulas civitates exeuntes ad eum, dixit parabolam talem: exiit qid seminat seminare semen suum«. manifeste differentiam populi et discipulorum scientes evangelistae post para- 2 bolam addiderunt, quod iam non turbis, sed discipulis exponebat causam propter quam turbis in parabolis loqueretur. Matthaeus quidem dicit ita: »accedentes discipuli dixerunt ei: quare in parabolis loqueris eis?« Lucas autem ita: »interrogabant autem eum discipuli eius quae
esset haec parabola«, Marcus vero: »et cum facti fuissent secreti, interrogabant eum discipuli quae esset parabola haec«. et vide si potes ex evangelio Iohannis audire et
gratiarum, »sapientiae verbum« student suscipientes, discipuli sunt ipsius. dicit autem Iohannes ita: quoniam »dicebat Iesus ad eos qui crediderunt Iudaeos: si manseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos«. ergo quaedam quidem discipulis suis dicit, quaedam autem turbis, alia vero turbis simul atque discipulis,
sicut et sunt haec ipsa praesentia de quibus loquimur modo.
Moysi. qui ergo non recedunt a littera legis, scribae dicuntur. qui autem maius ahquid profitentes dividunt 836 seipsos quasi meliores a multis, secundum hoc Pharisaei dicuntur, quod interpretatur DIVISI et SEGREGATI (Phares enim DIVISIO appellatur). est ergo videre usque nunc apud Iudaeos sedentes super cathedram Moysi scribas
et Pharisaeos. non hoc dico, quia soli scribae et Pharisaei sederunt super cathedram Moysi, qui dicebant et non faciebant, et alligabant onera gravia et inportabilia super humeros hominum, ipsi autem nec digito volebant ea movere. arbitror enim. quoniam qui Moysen secundum spiritalem virtutem intellegunt et exponunt, sedent quidem
super cathedram Moysi, sed non sunt scribae et Pharisaei, sed his meliores. tales sunt dilecti Christi discipuli, qui et verbum eius per gratiam dei interpretantur, et inveniunt ea quae sunt aliud ex alio 3 significantia. ergo ante Christi quidem adventum super cathedram Moysi sedebant hene, qui bene et secundum rationem dicta Moysi interpretabantur. post adventum autem Christi sedent swper cathedram ecclesiae, quae est cathedra Christi et thronus. sicut autem
super cathedram Moysi male quidem sedebant scribae et Pharisaei, bene autem qui recte intellegebant legem atque tradebant, sic et super cathedram ecclesiasticam sedent quidam, dicentes quae facere oporteat unumquemque non autem facientes, et alligantes onera gravia inponunt super humeros hominum, ipsi nec digito volentes ea movere,
de quibus dicebat salvator: »quicumque solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit homines sic, minimus vocabitur in regno dei«. alii autem sedentium faciunt antequam dicant et dicunt sapienter moderantes differentias humerorum et onera eis parce inponunt, ipsi ea prius moventes ad exhortationem audientium ceterorum, de quibus
dominus ait: »qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus vocabitur in regno dei«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.