ostendere vult quosdam in ecclesia esse, qui quantum ad verbum quidem potentes sunt docere mirabilia et exponunt ea secundum rationem, non autem volunt secundum quod dicunt agere: quorum quidem doctrina est audienda, non autem est et conversatio imitanda. reprehendit ergo huiusmodi praeceptores, qui non solum quae docent non
faciunt, sed etiam crudeliter et sine misericordia, et non secundum aestimationem virium uniuscuiusque audientis, sed maiora virtute ipsorum iniungunt: utputa, qui prohibent nubere et ab eo, quod expedit, ad inmoderatam [in]munditiam conpellunt, qui docent etiam abstinere a cibis et alia huiusmodi (ad quae non omnino oportet cogere 1 homines fideles) alligant per verbum expositionis siiae onera gravia, citra voluntatem Christi dicentis: »iugum meum suave est et onus meum leve est«, et inponunt ea, quantum ad verbum suum, super humeros hominum, curvantes eos et cadere facientes sub pondere
gravium mandatorum eos qui baiulare ea non sufferunt. et frequenter videre est eos qui talia docent, contraria agere sermonibus suis et nec modica virtute animae, quae moraliter digitus appellatur, volunt ea movere. castitatem enim multi docentes castitatem non servaverunt. abstinere a cibis hortantes alios, ipsi (sive propter simulationem
sive quoniam victi sunt a concupiscentiis suis) cibos huiusmodi susceperunt quos abrenuntiaverant verbis, alia docentes in publico et alia secrete et occulte agentes, onmia facientes propter personas hominum et glorias vanas, sicut subsequens sermo demonstrat, dicens: omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. et plerumque
omnes illi sunt tales qui diligunt primos discubitus in conviviis et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi, aut aliquid quod simile est huic Rabbi: utputa, qui volunt vocari episcopi aut presbyteri aut diaconi, cum deberet unusquisque eorum, etiamsi vocaretur ab aliquo, vel conscientiam suam ostendere deo, quoniam non vult
hoc nomine nominari, cuius nec scientiam habet nec actum. et si habet, tamen non debet velle vocari eo nomine, quod proprie alterius est. proprie enim episcopus dominus estlesus; et presbyteri Abraham et Isaac et lacob, sicut manifestum est eis qui considerant quae in Genesi de semine eorum sunt scripta, vel ceteri qui hoc nomine digni
habiti sunt, quales fuerunt apostoli Christi; diaconi vero septem archangeli sunt dei, ad quorum mysteria septem diaconi in Actibus sunt ordinati. praecidit ergo dominus huiusmodi concupiscentias ab anima nostra per haec verba, quae posita sunt, et hortatur magis zelare humilitatem, quae est prima exaltationis occasio apud deum.
sicut e contrario humiliationis occasio est apud deum diligere primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis et primas salutationes in foro et vocari Rabbi.
et ex vestimentis et ex anulis et calciamentis manifestuni est, qui sunt, qui diligunt ab hominibus vocari Rabbi. si ergo (secundum quod diximus) scribae et Pharisaei sedentes super cathedram Moysi sunt ludaeorum doctores, secundum litteram docentes legis mandata, quomodo iubet nos dominus 837 praesentibus verbis, secundum omnia,
quae dicunt illi, facere, cum omnes apostoli vetent fideles vivere secundum litteram legis, sicut testatur epistola apostolorum in Actibus, quam miserunt ad gentes, ut nihil servent ex lege nisi immolatum et suffocatum et fornicationem? sed illi docent secundum litteram legem, legis sensum spiritaliter no intellegentes, sicut de
illis ait apostoKis: »finis autem est legis caritas de corde puro et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus adfirmant«. qui enim legem Moysi exponunt litteram, cadentes a dilectione quae est »ex corde puro et a
fide non ficta«, in quibus posita est »lex spiritalis«, sunt. vaniloquium enim est circumcisio, azyma, pascha, et de mundis et inmundis secundum litteram legis. hi ergo qui »conversi sunt in vaniloquium et vohmt esse legis doctores« nec tamen sunt veritatem legis, dicunt quidem legis mandata, non autem intellegunt
ea quae dicunt nec quid significent legis dicta »de quibus adfirmant«.
est legis voluntas (unde ait apostolus: »nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo servinms et non in carne confidimus«), nec pascha (ignorantes quia »Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus«), nec manducant azyma secundum legis propositum 3 interpretatur apostolus, dicens: »epulemur, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azjnnis sinceritatis et veritatis«). sed nec corporaliter pascha celebrant, cum lex in Hierusalem »civitatem quam elegit dominus deus«
immolare agnum, et »ter in anno apparere omne masculum in conspectu domini dei«. nos autem qui discipuli sumus lesu, eos qui sedent super cathedram Moysi, scribas et Pharisaeos facientes circumcisiones et cetera corporalia legis mandata, longe autem constitutos a spiritalibus legis mandatis, quaecumque dicunt nobis ex lege
intellegentes sensum legis facimus et servamus, nequaquam facientes sectmdum opera eorum. nam quae loquuntur, ex lege quidem vldentur dicere, tamen sicut lex docet non faciunt. nec enim suscipiunt caritatem in corde puro, nec fidem non fictam, in quibus sensus legis positus est, nec intellegunt velamen esse super litteram legis, nec
audiunt prophetam hoc intellegentem pariter et petentem: »revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua«. et sic onera gravia et (sicut Lucas ait) »inportabilia«, et inponunt super humeros discipulorum audientium se. nam corporalia legis mandata secundum litteram onera sunt gravia et alligationes non leves, sicut
Petrus testatur in Actibus dicens: »quid temptatis deum, et vultis inponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos neque patres nostri potuimus portare? sed per gratiam dei credimus salvi fieri«. spiritale autem eius onus est leve; ideo et dominus dicit eos qui legis mandatis corporalibus erant gravati et alligati: »venite
ad me qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. suscipite iugum meum super vos et videte, quia iugum meum suave est et onus meum leve est«. onus autem leve evangelium est, quod est spiritalis.
omnia opera sua faciunt, ut ab hominibus videantur, visibilem suscipientes circumcisionem et visibiliter corporalia fermenta auferentes de domibus suis et pro eis similiter corporalia azyma inducentes et 4 Hierusalem visibilem hominibus requirentes et similiter his universa agentes. aspiciunt enim »ea quae videntur et temporalia suntc, et eleemosynas facientes, ut ab hominibus glorificentur, et stantes in plateis orant, ut videantur esse religiosi. Christi autem veri discipuli,
qui aspiciunt »quae non videntur et sunt aeternaw, orant in occulto promptuario suo et eleemosynas faciunt in occulto et legem in occultis inplent, quasi in occulto constituti ludaei, secundum quod ait apostolus: »non enim qui in manifesto ludaeus, neque quae palam in carne circumcisio; sed qui in occulto ludaeus est, et circumcisio
cordis, quae spiritu non littera«. in occultis enim et in azymis epulantur »sinceritatis et veritatis«: manducant etiam immolatum Christum pro nobis, qui dixit: »nisi manducaveritis carnem meam, non habetis vitam aeternam in vobis«. et per quod bibunt sanguinem eius, verum potum, unguent superlimina
domorum animae suae, quaerentes non (sicut illi) ab hominibus gloriam, sed a deo occulta videnti.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.