ponentis inimicos eius scabellum pedum ipsius. nec enim est aestimandum similiter ponere deum inimicos Christi scabellum pedum eius, quemadmodum ponuntur inimici sub pedibus regum terrenorum exterminantium proprios inimicos. nonne illi sine misericordia conculcant adversarios proprios? deus autem non ad perditionem ponit 1 inimicos Christi scabellum pedum eius, sed acl salutem ipsorum, sicut proferemus scripturarum sanctarum exempla id ipsum significantia. scriptum est enim in Lamentationibus Hieremiae in secundo Aleph: »quomodo contenebricavit dominus in ira sua filiam Sion, deiecit de
caelo in terram gloriam Israel, et non fuit memor scabelli pedura suorum?« et vide quoniam, quandoquidem erat Israel pedum dei, in caelo erat gloriosus; postquam autem est deiectus, ut non sit scabeUum pedum eius, et desiit esse in caelo. adtende enim diligenter quod ait: »deiecit de caelo in terram gloriam Israel, et non
fuit memor scabelli pedum suorum«. item et illud: »caelum sedes, terra autem scabellum pedum meorum« non ignominiam, gloriam significat ten-ae, quae de deo modicam aliquam et novissimam intellegit partem, quae moraliter appellatur pedes eius. sic et ecclesia super terram in initiis quidem culturae dei et notitiae Christi
scabellum est pedum eius; sicut et paenitentiam agens »mulier« illa »peccatrix« ad pedes erat lesu in principiis paenitentiae suae, nec enim poterat unguentum odoris actuum suorum bonorum effundere super caput Christi. optabile enim ei erat vel ut secus pedes domini staret et ungueret. et unusquisque nostrum se intellegens esse quod dicit
apostolus »eramus et nos aliquando sine intellectu, increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis«, videbit, quandoquidem talis erat priusquam lavaretur 835 ab illis, inimicus fuerat Christi, inimicus iustitiae, veritatis, sapientiae, pacis, »postquam autem benignitas apparuit salvatoris nostri dei«, prinium
est scabellum pedum Christi. et ego confidens, quoniam iste est sensus scripturae, non dubito adfirmare, quoniam sic dicit filio pater: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. et apostolus in prima ad Corinthios talem introducit sensum scripturae, ut ad subiectionem intellegamus eorum, qui aliquando fuerant inimici,
fieri eos scabellum pedum Christi, hoc modo dicens: »nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium factus est. quoniam quidem per hominem mors. et per hominem resurrectio mortuo- 2 riiin. siciit enim in Aclani omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntnr. unusquisque autem in suo ordine: initio Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt; deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum evacuaverit oninem
principatum et potestatem et virtutem. oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos eius sub pedibus eius. novissima autem inimica destruetur mors. omnia enim subiecit sub pedibus eius. cum autem dicat, quia omnia subiecta sunt ei, manifeste praeter eum, qui subiecit ei omnia. cum autem- subiecta illi fuerint omnia. tunc
et ipse filius subiectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit deus omnia in omnibus«. horum quidem omnium manifestationem in proprio loco. vide tamen quomodo in omnibus istis nomen subiectionis ad sahitem ponitur subiectorum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.