in ista nocte, priusquam gallus cantet, ter me negabis. dicit ei Petrus: etsi fuerit me tecum mori, non te negabp/ similiter et omnes discipuli dixerunt (26, 33—35).
omnem hominem fieri mendacem sed pronuntians esse mendacem, de Psalmo dicente: »ego dixi in excessu mentis meae: omnis homo mendax«. hic autem Petrus audiens salvatorem dicentem »omnes scandalum patiemini in me hac nocte« dominum nostrum facere mendacem per ea, quae sibi confidens dicebat: si omnes scandalizati
fuerint, ego non scandalizabor, non considerans quoniam. qui dixit: »ego sum veritas«, mentiri non poterat. propter hoc (sicuti 1 2 stimo) omnes quidem discipuli scandalizati sunt tantum in lesum, Petrus autem, qui aestimavit mendacem posse facere veritatem, non tantum scandalizatus est, sed etiam derelictus propter audacem suam promissionem iuxta scandalum etiam denegavit.
Et quoniam non solum inconsiderate, sed paene etiam impie dixit: et si omnes scandalizati fuerint in te, ego non scandalizabor, nec cogitans lubricam naturam humanam magnum protulit verbum, ideo nec ad modicum est derelictus, ut etsi denegaret, vel semel denegaret. sed abundantius derelinquitur ut ter denegaret. ut arguatur audacia promissionis
eius per unam ancillam et hoc verbum interrogantem et dicentem: »et tu cum lesu Galilaeo « * * * et denegaret wcoram omnibus dicens: nescio quid dicis«, et iterum denegaret non simpliciter »cum iuramento«, et tertia vice non solum cum iuramento sed cum tatione : »quia nescio hominem«. perhoc autem instruimur, ut numquam
sine consideratione aliquid promittamus super habitudinem nostram humanam, quasi qui valeamus inplere Christi confessionem ex nobis aut aliquid praeceptorum dei, ammonente nos apostolo et dicente: »noli altum sapere, sed time.« debuerat enim, postquam audivit quia »omnes vos scandalum patiemini hac nocte«, ut postulasset dominum
et dixisset: et si omnes scandalizati fuerint in te, esto in me, ut ego non scandalizer, et: dona mihi praecipue gratiam hanc, ut in tempore cum omnes discipuli tui fuerint scandalum passi, ego in denegationem non cadam nec ab initio scandalizer. si enim postulasset, forsitan amotis ab eo ancillis ceterisque ministris non denegasset; nec enim
poterat fieri, ut facta interrogatione potuisset dicere «dominum Iesum« »in spiritu sancto« aut confessus fuisset, cum »spritus sanctus nondum fuisset datusc.
quam quaestionem aliquis respondebit, quoniam necesse erat ore 3 verissimo praedicente, quia »omens vos» scandalizabimini, fieri quod 4 5 praedictum erat ab lesu. alius autem dicet quoniam, qui exoratus a Ninivitis quac praedixerat per lonam non fecit (propter paenitentiam Ninivitarum), hiiic possibile fuit ut repclleret ctiam a Petro scandalum deprecante. nunc autem promissio eius audax ex adfectu quidem
prompto non tamen prudenti facta est ei causa, ut non solum scandalizaretur verum etiam ter denegaret. quaeres adhuc, si postquam audivit lesum dicentem: amen dico tibi, priusquam gallus cantet in kac nocfe, ter me negabis, non addidisset: si fuerit mihi mori tecum, non te negabo, sed deprecatus fuisset ut repelleretur ab eo praecognita ipsi
denegatio eius. si forte non denegasset. et aliquis quidem dicit, quoniam locum quidem habebat deprecatio Petri, cum dixisset: »omnes vos scandalum patiemini in «, auxilium accipere ut ne scandalizaretur; nec enim cum amen prolatum fuerat dictum: »omnes vos scandalum patiemini«. postquam autem cum adfirmatione iuramenti
non erat possibile ut non denegaret. si enim iuramentum erat Christi amen. mentitus fuisset dicens: amen dico tibi. si verum dixisset Petrus quia non te negabo.
patiemini in me hac noctec) nihil dixisse neque professos fuisse quasi non essent scandalizandi; videbant enim veracem esse lesum haec praedicentem. ad hoc autem quod soli dictum est Petro amen dico tibi, antequam gallus cantet. ter me negabis, promiserunt similiter Petro: et si fuerit nobis mori tecum, non te negabimus. quod Petrus
quidem non convenienter fecit post Christi prophetiam de eo negaturo ter ante galli cantum; ceteri autem, quasi qui non erant conprehensi in illa prophetia nec tenebantur in illis quae ad Petrum fuerant dicta, responderunt promittentes, non promissionibus suis mendacem dominum facere cupientes. sicut facere voluit Petrus. sicut enim
cum transfiguratus fuisset in monte excelso, apparentibus in gloria sirnul cum lesu Moyse et Elia dixit: »vis faciamus hic tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Eliae? nesciens quid loqueretur«, (sicut scriptura testatur de eo), sic et hic inesciens quid « 6 7 dixit: si fuerit mihi mori tecum, non te negabo. ciim lesu enim mori pro nobis omnibus moriente, ut nos vivamus, hominum non erat, quoniam omnes fuerant in peccatis et omnes opus habebant, ut pro eis alius moreretur non ipsi pro aliis.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.