Marcum etiam praedii nomen. nos autem, praetermittentes illud, hoc solum suggerimus, quomodo lesus cum discipulis venit ad praedium hoc quod vocatur Gethsemani, accipiens eos ex loco illo, in quo pascha manducavit cum eis, nec enim conveniebat, cum proderetur, ab illo capi loco, ubi cum discipulis manducaverat pascha. conveniebat
autem et, priusquam proderetur, orare et orandi eligere locum mundum ad orationem; sciebat enim quoniam, sicut differt aer ab aere mundiore, sic terra sancti loci et sanctioris, sicut scriptum est: »locus in quo tu stas, terra sancta est«. et quaeres si praeter adfectum etiam ex loco orationis, in quo quis orat, fit oratio mundior et magis
acceptabilior, secundum quod scriptum- est: »domus mea domus orationis vocabitur«, de qua et alibi dicitur: »et exaudivit de sancto suo vocem meam«, et vir quidem ludaicus nec dubitat huiusmodi, qui autem propter Christi doctrinam recessit a »Iudaicis fabulis« et ab omnibus, quae corporaliter ab eis intelleguntur,
non propter locum fieri orationem distantem ab oratione, sed quia melius est cum nullo orare quam cum malis orare. ad demonstrationem autem traditionis istius utetur exemplo, quod lesus in domo lairi sacerdotis oraturus pro mortua filia eius »omnes eiecit foras« et tantum elegit secum, qui et super monte facti fuerant testes transfigurationis
ipsius, propter hoc enim et in ecclesiis Christi consuetudo tenuit talis, ut qui manifesti sunt in magnis delictis, eiciantur ab 1 2 oratione communi, ut ne »modicum fermentum« non »ex corde orantium totam unitatis consparsionem et consensus corrumpat.
suo: me adpropinques mihi, quia mundus sum«. quod fecit et ad publicanum longe stantem et pectus suum percutientem et dicentem: »domine, propitius esto mihi peccatori«. mensurate facere hoc debemus, ut nec cuni indignis oremus propter honorem orationis (secundum eum qui dixit: xsi duo in vobis convenerint in
idipsum, de omni re quamcumque petierint, fiet eis«), nec spernamus nos praeponentes propter iactantiae casum (secundum eum qui dixit: »qui se exaltat humiliabitur«). haec autem propter quod dictum est: sedete hic, donec eo illuc orare.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.