in nocte illa, in qua proditur lesus. sic enim et Petrus denegans non in die denegat sed in nocte, et in nocte cui nondum adproperat lux; ante enim cantum galli negat. si quis autem quaerat, quomodo post tanta et talia signa et prodigia, et sermones non ex inferiori virtute (quam ex qua facta fuerant signa et prodigia) dictos scandalizantur
discipuli, sciat quia vult ostendere per haec sermo quoniam, sicut »nemo potest dicere dominum lesum, nisi in spiritu sancto«, sic potest sine scandalo esse sine spiritu sancto. quando autem inplebatur, quod dixerat lesus: omnes vos scandalum patiemini hac nocte, »nondum erat spiritus sanctus adhuc, quoniam lesus nondum fuerat
honorificatus«. nos autem postquam confessi fuerimus lesum in spiritu sancto, quoniam »qui spiritu dei aguntur, hi fihi dei sunt«, si post spiritum sanctum scandalum passi fuerimus aut non habebimus excusationis locum, quasi scandalizati sine spiritu sancto aut denegantes sine spiritu sancto. et illi quidem 1 2 scandalizati sunt qiiasi adhuc consistentes in nocte, nobis autem iam »nox promovit, dies autem adpropinquavit«, propter quod »sicut die honeste ambulemus«. qui autem honeste ambulat in luce qui autem in kice est non denegat Christum, quia non est in nocte.
adhuc autem ideo illi scandalizati sunt in nocte (sicut dominus ipse testatur), quoniam secundum scripturam pro nobis omnibus pater »filio unico non pepercit, sed tradidit eum pro « in passionem, ut ad modicum dispergantur ores gregis scandalum passi, post hoc autem congregentur a resurgente Christo et praecedente eos in Galilaeam,
qui se sequi vohierint in Gahlaeam gentium, ut »populus qui sedebat in tenebris videat lumen magnum et qui
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.