non bibam de generatione vitis huius, nisi cum bibam illud vobiscum nouum in regno patris mei.
bibet panem illum et potum paschalem renovatum »in regno dei«, manducabit et bibet cum discipuhs suis. sicut enim mon rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum humihavit usque ad mortem«, sic manducabit panem et bibet de generatione vitis bibet novum, et propter multam bonitatem suam et dilectionem hominum
manducabit et bibet cum discipuhs suis, »cum tradiderit regnum deo et patriu. adtende enim quod dicit: cum bibero eum vobiscum novum, non aUo tempore, nisi in regno patris mei. et ahas autem mon est regnum dei esca et potus«, corporahter enim et simihtudinem praesentis cibi et potus mon est regnum dei esca et
potus«*** his, qui exhibuerunt se dignos pane caelesti et pane 1 2 et esca illa. de qiia dicit salvator: »mea esca est, ut faciam voluntatem eius qui me misit et perficiam opus eius«. quoniam autem »in « manducabimus et bibemus. ex multis locis scripturarum est demonstrare, praecipue ex eo quod scriptum est: »beatus qui manducaverit
panem in regno «. ergo inplebitur »in regno «in hoc et manducabit eurn lesus cum discipulis suis et bibet; et quod dicit apostohis: »nemo vos iudicet in esca et in potu et cetera quae sunt umbra futurorum«, revelationem habet ad futura mysteria de escis potibus spiritaHbus, quorum umbra fuerunt quae de escis et potibus
in lege fuerant scripta. manifestum est auteni quoniam veram escam et verum potum manducabimus et bibemus »in regno dei«, per ea et confortantes verissimam illam vitam.
intehegat communiter; prudentior autem quaerat, a quo accipiens lesus. deo enim dante accipit et dat eis qui digni sunt a deo accipere panem et cahcem. quomodo autem dat deus panem, significat et lacob dicens: »si fuerit dominus deus meus mecum, et dederit mihi panem ad manducandum, et vestimentum ad vestiendum, omnia
quaecumque mihi, domine, dederis, decimam decimabo tibi«, scriptum est in evangeho secundum lohannem: »non Moyses dedit vobis panem, sed pater meus dat vobis panem de caelo verum«. et lesus
quod unusquisque eorum capit accipere, et dat dicens: accipite et manducate, et ostendit, quando eos hoc pane nutrit, proprium esse corpus, cum sit ipse verbum, quod et nunc necessarium habemus et cum fuerit »in regno dei« inpletum. sed nunc quidem nondum tunc autem inpletum, cum et nos praeparati fuerimus ad capiendum
pascha plenum, quod venit ut inpleat, qui non venit »solvere legem 3 4 sed adinplere«, et niinc quidem inplere »quasi per speculum in inpletionis: »tunc autem facie in faciem« inplere, »cum quod perfectum est«.
qui consuetus est eum dare, eamus »in civitgaem« in domum ubi facit lesus »pascha cum discipulis« suis, praeparantibus eum notis ipsius, et ascendamus ad superiorem partem domus »magnam et stratam et praeparatam«, ubi accipiens a patre calicem et agens, dat eis qui cum ipso ascenderint, dicens: bihite, quia hic est
sanguis meus novi testamenti. qui et bibitur et effunditur: bibitur quidem a discipulis. effunditur autem in remissionem peccatorum commissorum ab eis, a quibus bibitur et effunditur. si autem quaeris, quomodo etiam effunditur, discute cum hoc verbo etiam quod scriptum est: »quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris«. si
sanguis testamenti infusus est in corda nostra in remissionem peccatorum nostrorum. effuso eo potabili sanguine in corda nostra, remittuntur et delentur omnia quae gessimus ante peccata. ipse autem qui accepto calice dicit: bibite ex hoc omnes, nobis bibentibus non discedit a nobis, sed bibit eum nobiscum (cum sit in singulis ipse),
quoniam non possumus soli et sine eo vel manducare de pane illo vel bibere de generatione vitis illius verae. nec mireris quoniam ipse est et panis et manducat nobiscum panem, ipse est et potus generationis de vite et bibit nobiscum. omnipotens enim est verbum dei et diversis appellationibus nuncupatur, et innumerabilis est ipse
secundum multitudinem virtutum, cum sit omnis virtus unus et ipse. Deinde docebat discipulos qui festivitatem celebraverant cum magistro et acceperant benedictionis panem et manducaverant corpus verbi et biberant calicem gratiarum actionis, pro his omnibus hymnum dicere patri et de alto transire ad altum, quia fidelis non
potest aliquando aliquid agere in convalle. propter quod ascenderunt 5 6 in moniem Oliveti, in quo unaquaeque oliva quasi arbor faciens fructum dicere potest: »ego autem sicut oliva fructifera in domo dei«. et qui nondum sunt facti quasi »oliva fructifera 900 in domo dei«, sed sunt adhuc »quasi novella olivarum in circuitu mensae«
patris sui, possunt esse in monteOliveti, de quo prophetat et Zacharias. et quam apte mons misericordiae est electus, ubi praenuntiaturus fuerat scandalum infirmitatis discipulorum suorum: quia non optabat ut fieret, sed praenuntiabat quod erat futurum, iam tunc praeparatus non ut repelleret discipulos discedentes, sed ut reciperet
convertentes.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.