fregit et dedit discipulis suis dicens: accipite et manducate, hoc est enim corpus menm. et accipiens calicem et gratias agens dedit eis dicens: bibite ex hoc omnes, liic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro mvltis effunditur in remissionem peccatorum (26, 26 — 28). Panis iste. quem deus verbum corpus suum esse fatetur. verbum
est nutritorium animarum. verbum de deo verbo procedens et panis de pane caelesti, qui positus est super mensa de qua scriptum est: »praeparasti in conspectu meo mensam adversus eos qui me«. et potus iste, quem deus verbum sanguinon suum fatetur, verbum est potans et inebrians praeclare corda bibentium, qui est in poculo de
quo scriptum est: »et pocukim tuum inebrians quam praeclarum est « et est potus iste generatio vitis verae quae dicit: »ego sum vitis vera«, et est sanguis uvae iUius, quae missa in torcular passionis protulit potum hmic; sicut et panis est verbum Christi factum de tritico illo quod wadens in terram« »multum reddidit «. non enim 1 2 illum visibilem quem tenebat in manibus corpus suum dicebat deus verbum. sed verbum in cuius mysterio fuerat panis ille frangenfhis. nec potum illum visibilem sanguinem suum dicebat, sed verbum in cuius mysterio potus ille fuerat effundendus. nam corpua dei verbi
aut sanguis quid aliud potest esse, nisi verbum quod nutrit, et verbum quod »laetificat cor«? cur autem non dixit: hic est panis novi sicut dixit: hic est sanguis novi testamenti ’i quoniam panis est verbum iustitiae quam manducantes animae nutriuntur, potus autem est verbum agnitionis Christi secundum mysterium nativitatis eius
et passionis. quoniam ergo testamentum dei in sanguine passionis Christi positum est ad nos, ut credentes fihum dei natum et passum secundum carnem salvi efficiamur , 899 non in iustitia, in qua sola sine fide passionis Christi salus esse non poterat, ideo tantum de cahce dictum est: hic est cahx testamenti;
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.