crucem; secundum autem, quod vere erat, et ibat et remanebat in mundo cum discipulis suis custodiens eos in fide. nec enim potuissent permanere in fide ipsius. praecipue cum mortuum eum vidissent, nisi ab ipso invisibiliter custodita fuissent corda ipsorum. et non dixit: vae homini illi a quotraditur sed per quem traditur, ostendens alterum 1
a quo tradebatur (id est a diabolo), ipsum autem ludam ministrum esse traditionis. vae autem non solum ludae, sed omnibus proditoribus Christi; quicumque enim Christi discipulos tradit, ipsum Christum tradit. propterea a diabolo quidem traduntur, tamen per homines illos, et ideo vae ilHs. nam si omnem malitiam in hominibus diabolus
per homines operatur, et quicumque interficitur ab aliquo, etsi non ab ipso tamen per ipsum est interfectus. et si iudex aliquem interfecerit, iniuste mortis sententiam ferens in aliquem, sciendum est quia ipse, »locum diabolo« dans in se, ministrum se praebuit diabolo interfectionem hominis innocentis. bonum erat ei, si non fuisset natus
homo ille, hoc est: illi bonum erat si natus non fuisset, quia nec hoc bono fuerat dignus ut nasceretur. sed quoniam aptus fuerat ex arbitrio suo ut hoc ministerium proditionis consummaretur per eum, ideo natus est malo suo, ut in malum quod secundum propositum suum merebatur incideret.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.