hoc quod dicit: qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. et hoc quoque considerandum est, quid utique nos volens docere salvator, signum dat discipulis suis de luda proditore ex eo, quod cum lesu manum suam in paropsidem intulisset, in quam (sicut aestimo) intingebant carnes pascha edentes, aestimo autem quod malitiam
eius multam manifestam facere volens hoc dixit, quoniam quem suscepit ad mensam communem et commanducavit ei (forte quia a principio bene agebat), ipse lesum prodidit tantis honoribus se conplectentem et neque salis eiusdem neque mensae neque panis communicati memor est factus, sed omnia illa transgrediens propter
triginta staterum promissionem tradidit largitorem tantorum bonorum. et haec est vere propria consuetudo hominum nimis malorum, ut post salem et panem insidientur hominibus, maxime nihil nociti ab eis, cum quibus communicaverunt panem et salem. denique Daniel de quibusdam huiusmodi hominibus ferahbus et valde mahs ita
prophetans dicebat: »super mensam unam falsa loquentur«. Si autem potes spiritalem mensam et cibum spiritalem et do- minicam intellegere cenam, quibus omnibus dignificatus fuerat a Chiisto, abundantius videbis multitudinem mahtiae eius, quibus magistrum et concibum divinae mensae et calicis (et hoc in die
paschae) tradidit salvatorem, non recordatus nec in corporaHbus bonis magistri dilectionem, nec in spiritahbus doctrinam eius sine invidia semper communicatam. tales sunt omnes in ecclesia, qui insidiantur fratribus suis, cum quibus ad eandem mensam corporis Christi et ad eundem poculum sanguinis eius frequenter simul fuerunt.
si autem oportet et ipsius paropsidis interpretationem accipere, nos quidem ab huiusmodi nos abstineamus, ne aHquid frigidum quibusdam dicere videamur. tamen qui vult etiam in hoc ahquid invenire morale, 1 2 consideret in lege, ubi dona a principibus singularum tribuum offeruntur in dedicatione altaris,
argenteam, triginta et centum pondus eius, et phialam unam argenteam siclorum septuaginta secundum siclum sanctum«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.