li (quia mundi erant ab omni proditione magistri), utquid contristati sunt de auditu, quasi potuisset fieri ut unus esset ex ipsis de quo dicebatur? aestimo autem quoniam unusquisque discipulorum sciebat ex his, quae docuerat lesus, quoniam mutabilis et ad malum vertibilis est natura humana et quoniam in conluctatione »adversus principatus
et potestates et rectores huius mundi tenebrarum« potest fieri, decidat homo aut circumventus aut vini passus ab adversariis virtutibus ad malum perficiendum. hoc ergo considerantes unusquisque discipulorum, ne forte ipse esset qui praecognitus erat proditor, contristati sunt valde, propter quod dictum fuerat eis: unus ex vobis me
tradet, et coeperunt dicere quasi nescientes singuli futurum de se: numquid ego sum, domine? si autem habet rationem, quoniam propter hanc causam timens unusquisque 897 eorum dixit: numquid ego sum, domine, de omnibus futuris timendum est nobis infirmis, qui nondum sapientiam perfectionis accepimus, secundum quam dicit apostolus:
»confido enim, quia neque mors neque vita« et cetera »potest separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu«. qui autem 1 2 perfectus est, dubitat de seipso quasi possit et cadere; secundum quam infirmitatem humanam scribens Corinthiis Paulus dicebat: »sed castigo corpus meuni et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim verim ipse reprobus efficiar«. et vide: quod dicit »ne forte cum
praedicaverim ipse reprobus efficiar«, sic pronuntiat quasi timens, forte et cadere possit et reprobus fieri, quod autem dixit » confido « et cetera, confidentis et firmi hominis est propter suam perfectionem, quoniam mille contraria separare eum »a caritate Christi« non quoniam autem apostoli adhuc erant infirmi et iuste timebant, manifestum
est ex eo, quod dicit qui sciebat propositum singulorum, quoniam »omnes vos scandakim patiemini in me in hac nocte«.
propositum suum, qualem circa Christum haberet adfectum, respondit non cum simulatione sed ex veritate cordis sui (quantum ad se), quoniam »si omnes scandaHzati fuerint, ego solus non scandalizabor«; autem, sciens infirmum eum in suis promissionibus fore, et quoniam brevis timor hominis facturus esset eum recedere de proposito meliori,
dixit ad eum: »amen dico tibi quoniam in hac nocte, priusquam gallus cantet, ter me negabis«. et talibus non est inportunum dicere »ne glorieris in domino, nec enim scis quid pariat dies superventura«. et Paulus similiter: »fratres«, inquit, »si praeoccupatus fuerit homo in aliquo dehcto, vos qui spiritales estis confirmate huiusmodi in spiritu
mansuetudinis, considerans ne et tu tempteris«, docens quoniam est exitus noster de nobis, quamvis forte meliorum propositum habeamus. haec autem omnia recordantes, quoniam nescimus »quid « nobis »dies superventura«, non inflabimur neque neque gloriabimur ahquando, quamvis sciamus nos multa bona habere;
sicut et Paulus cum dixisset de se: »nihil mihi conscius sum«, superaddit: »sed non in hoc iustificatus sum«, tamquam sciens sanctificantem quos praecognoscit et »quos praedestinavit«
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.