opportunitatem, ut eum traderet eis (26, 14 — 16). ludas interpretatur confessoe. cum sint ergo duo Christi discipuli hoc nomine nominati, secundum quod Lucas evangehsta dinumerat inter duodecim fuisse apostolos »Iudam lacobi et ludam Scariothama, cum nihil ergo a mysterio vacuum sit apud Christum,
aestimo duos istos ludas in mysterio fuisse Christianorum confitentium fidem Christi. quorum una quidem pars fidehter permanet apud Christum, cuius mysterium fuit lacobi ludas. altera autem pars, postquam credidit et confessa est fidem Christi, propter avaritiam reliquit Christum et facta proditrix veritatis ipsius transiit ad haereses et ad
falsos sacerdotes ludaeorum falsorum, id est simulatorum Christianorum | et tradidit eis Christum (quantum ad se), id est »verbum veri- 1 2 3 tatisc ut crucifigatur et occidatur verbum veritatis ab eis cuius mysterium fuit ludas Scariotha qui ahiit ad sacerdotes et de traditioneChristi pactus est pretium. audivi aliquem exponentem patriam proditoris ludae secundum interpretationem Hebraicam exsuffocatam vocari.
quod si ita est, magna convenientia invenitur nominis patriae eius cum exitu mortis ipsius, quoniam et ipse laqueo se suspendens prophetiam nominis patriae suae suffocatus inplevit. hic ergo ludas, ad quem dictum est per prophetam: »tu autem, homo imanimis mihi, dux meus et notus meus«, cecidit cum fuisset unus eorum.
Christus ad ducatum suscepit populi Christiani. et vide quomodo, quod scriptum est: xvos autem sicut homines moriemini. et sicut unus de principibus «, refertur modo ad illum principem, qui cecidit wtamquam fulgur de caelo«, modo ad ludam, qui electus ad apostohitus et quasi in caelo constitutus et ipse quasi fulgur
ante constitutus cecidit in proditionis ruinam vadens (adversus unum principem sacerdotum, qui »in aeternum« factus fuerat »sacerdos ordinem Melchisedecc) ad multos jyrincipes sacerdotum et adversarios unius sacerdotis summi, ut venderet pretio volentem redimere totum mundum a maledictione legis et totius peccati et redimere
nos »non corruptibilibus« pecuniis. »sed pretioso sanguine«
salvatorem et verbum veritatis quod erat in eis. et opportune hoc uteris exemplo ad omnes, qui quodcumque peccatum facientes, propter avaritiam et causam pecuniarum aut alicuius lucri verbum dei contemnunt et quasi tradunt. nam huiusmodi homines quasi manifeste clamare videntur et dicere virtutibus adversariis praestantibus lucrum
aliquod pro peccato transgressi verbi dei: quid vultis mihi dare, et ego 4 5 vobis eum tradam? quod etsi traditus fuerit, quidem extra tradentem: vincens autem eos qui eum suscepisse videntur, operatur decentia se, ut evacuare cupientes eum nihil operentur in ipsum. at illi statverunt ei dare triginta stateres, tantam ei dationem constituentes
quantos annos salvator peregrinatus fuerat in hoc mundo. triginta enim annorum baptizatus coepit evangelium praedicare, quasi loseph factus triginta annorum, ut erogaret frumenta fratribus suis. nam sicut tunc propter filios quidem Israel a deo fuerat praeparatum frumentum illud, erogatum est autem etiam Aegyptiis, sic evangelium
sanctis quidem fuerat praeparatum, tamen praedicatum est etiam infidelibus et iniquis.
quando populus non erat circa eum, sed secretus erat cum discipulis suis. quod et fecit tradens eum post cenam, cum secretus esset in praedio Gethsemani; arbitrabatur enim ludas opportunitatem sibi esse post pactum quod fecit, quando cum multitudine non erat lesus. et vide, nisi usque nunc opportunitas ista videtur proditoribus verbi
veritatis, qui volunt prodere Christum deum verbum in tempore persecutionis Christianorum, quando multitudo credentium non est circa verbum veritatis nec potest inpedire aut prohibere persecutores, maxime ubi pauci fideles habentur. et cum sit omnium rerum tempus, Salomone dicente: »tempus pariendi, et tempus moriendi« et
tempus proditorum
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.