meis manducem pascha? et ipse vobis ostendet locum in superioribus stratum magnum paratum; iilic parate nobis«. sicut ergo apparet, una eademque Β (Matthaei) II. 75, 4 An.: ἕτερος dies erat paschae, quando opor- δέ φησι· »πρὸ μιᾶς τῶν ἀζύμων«, tebat immolare pascha. et azy- ἡμέρας μνημονεύσας ἐκείνης, καθ’
morum, ἣν ἐν τῇ ἑσπέρᾳ τὸ πάσχα ἔμελλε θύεσθαι κτλ. (vgl. auch o. S. 188, 30f) quando oportebat tollere »fermentum vetus« et azyma cum carnibus agni. et dies quidem paschae una erat, azymorum autem septem, connumerata videlicet die paschae cum ceteris sex.
secundum haec forsitan aliquis inperitorum requiret cadens in Ebionismum (ex eo quod lesus celebravit more ludaico pascha corporaliter sicut et primam diem azymorum et pascha), dicens quia convenit et nos imitatores Christi similiter facere; non considerans quoniam lesus, »cum venisset temporis plenitudo« et missus fuisset, factus est
«, »factus« est »sub «, non ut eos qui sub lege erant sub lege relinqueret, sed ut educeret eos ex lege. si ergo ideo venit, ut educeret eos qui erant sub lege, quanto magis non convenit illos introire in legem, qui prius fuerant extra legem? Ergo de littera quidem legis egredimur, 896 infra virtutem autem
spiritalem legis constituti, spiritaliter celebrantes inplemus omnia quae illic corporaliter celebranda mandantur. expellimus enini »vetus fermentum« »malitiae et nequitiae«, et »in azymis sinceritatis celebramus pascha Christo nobiscum coepulante secundum voluntatem agni dicentis: »nisi manducaveritis carnem meam et biberitis
sanguinem meum, non habebitis vitam manentem in vobis«; 3 4 »qui tollit peccatum mundi« et prohibet verum exterminatorem solius Aegypti, sed totius generis humani exterminatorem) tangere nos celebrantes festivitatem paschae secum. et ascendimus ipso nobiscum domino constituto ab inferioribus ad locum superiorem, in
quo diversorium est, quod demonstratur ab intellectu, qui est in unoquoque homine paterfamilias, discipulis Christi. haec autem domus superior sit nobis magna, ut capiat lesum verbum dei et sapientiam et veritatem et pacem et omne quod est filius dei, qui non capitur nisi a magnis sensu. et sit domus haec praeparata a patrefamilias
intellectu filio dei, non sohtm in loco superiori nec tantummodo magna sed etiam mundata, nullo modo habens maUtiae sordes, quasi a scopis legis coadunatas atque proiectas. sit domus ista et in civitate dei, id est in ecclesia. sit autem domus ilHus princeps non qualibuscumque cognitum habens nomen: ideo et mystice dicit lesus ite ad
quendam, ut ilh dicant, qui Christo praeparant pascha: magister dicit: apud te faciam pascha cum discipulis meis, adnuntient etiam patrifamilias ilH et quod dicit: »magister dicit: ubi est diversorium, ubi cum discipuhs meis manducem pascha«, ut paterfamilias ille praeparat diversorium lesu et discipuhs eius, ostendat locum superiorem
et stratum et paratum et magnum, ut veniens iUuc lesus festivet cum discipulis suis.
aquam domui adportabat, ut non solum esset mundata, sed etiam aquis plenius elauta, [ et ] era quidam ministrans patrifamilias (idestintellectui) portans mundatoriam aquam in fictili vaso, »ut sublimitas virtutis sit dei«, aut certe potabilem aquam subministrabat in illo fictili 5 6 ut filius quidem dei generationem praebeat vitis, ille autem intellectus minister ex lege et prophetis aquam, quae misceatur cum vino evangelici verbi. nos ergo qui optamus de ecclesia esse, volentes celebrare pascha cum lesu. sequanuir hominem ilhnn qui vas baiulat
huiusmodi aquae, quem puto esse Moysen legis datorem, spiritalem doctrinam portantem in corporaHbus historiis. qui autem accedimt ad legem et prophetas quasi ad eloquia ipsius dei, non autem sequuntur eum spiritaHter qui vas baiulat »aquae vivae«, non celebrant cum lesu nec cahcem bibunt novi testamenti. praeparent autem
discipuh pascha lesu, et post sermones discipulorum quibus catechizaverunt patremfamiHas (id est intellectum), veniat et divinitas unigeniti coepulans discipuHs suis in domo praedicta. scire tamen debemus quoniam, qui in epulationibus et soHicitudinibus saecularibus sunt. non ascendunt in domum iHam superiorem. nec vident magnitudinem
eius nec considerant stratus iHius ornatum; propterea nec celebrant cum lesu pascha nec accipiunt panem benedictionis ab eo nec caHcem novi testamenti.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.