caput eius recumbente eo. videntes autem discipuli eius indignati sunt, et cetera (26, 6 —13).
quia conscripserunt tale aliquid de muliere et omnes similiter ala- bastrum unguenti nominaverunt; lohannes autem pro alabastro po- suit »libram unguenti« . sed et quod dicitur potuit hoc venundari et pauperibus dari, dixerunt Matthaeus et Marcus et lohannes, et quoniam ad sepulturam suam unguentum illud Christus pronuntiavit effusum,
ipsi exposuejunt, et quoniam in Bethania in domo Simonis leprosi factum est, ipsi tres conscripserunt; lohannes autem Bethaniam qui- dem dixit, ubi »fecerunt ei cenam et Martha ministrabat et Lazarus unus erat ex discumbentibus et Maria accepit libram unguenti nardi pistici pretiosiu et cetera, ex quibus apparet quia ipsi ei fecerunt
cenam. Lucas autem, quamvis non leprosum posuit Simonem, tamen Pharisaeum dixit fuisse, qui rogaverat lesum »ut manducaret cum eo «, sicut de nomine eius dominus ipse testatur dicens ad eum 1 2 ibi: »Simon, Simon, habeo aliquid tibi dicere «. multa ergo similitudo et cognatio quaedam videtur de muliere apud qiuittuor evangelistas.
effudit super capnt lesu pretiosum unguentum, sicut Matthaeus et Marcus exposuerunt, ipsa et »myro unxit pedes ipsius «, sicut Lucas et lohannes exposuerunt? non est autem possibile, ut de eadem muliere exponentes evangelistae, cum essent »consummati in eodem intellectu et in eodem spiritu et in eadem sententia «, qui fuerant ministraturi
salutem ecclesiarum, contraria sibi dixissent. si autem aliquis arbi- tratur ipsam fuisse, quae unxit unguento domini pedes apud Lucam et lohannem, dicat nobis si Maria hic ipsa erat, quae apud Lucam scribitur fuisse »in civitate peccatrix «, quae »indiscens quoniamrecubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti et stans retro secus
pedes eius plorans lacrimis lavabat pedes eius «. nec enim credibile est, ut Maria quam »diligebat Iesus«, soror Marthae »quae elegerat «, ut »peccatrix in civitate« fuisse dicatur. et putas mulier, quae secundum Matthaeum et Marcum effudit super caput lesu pretiosum unguentum, [eventu] non scribitur fuisse peccatrix,
quae autem secundum Lucam »peccatrix« refertur, non fuit ausa ad caput Christi venire sed »lacrimis pedes eius lavit« quasi vix etiam pedibus eius digna, prae tristitia »paenitentiam paenitentiam in salutem stabilem« operante ? et quae secundum Lucam est, plorat et multum lacrimat, ut »pedes« lesu »lacrimis« lavet, quae autem secundum lohannem est
Maria, neque peccatrix neque lacrimans introducitur. 3 4 Forsitan ergo quis dicet quattuor fuisse mulieres, de quibus conscripserunt evangelistae; ego autem magis consentio tres fuisse:
et unam quidem, de qua conscripserunt Matthaeus et Marcus nullam differentiam expositionis suae facientes in eo capitulo, alteram autem fuisse de qua scripsit Lucas;
aliam autem de qua scripsit Iohannes, quoniam differt aliis mulieribus non sohim in his quae scripta sunt de unguento, sed quoniam et »diligebat Iesus« Mariam
et Martham — quamvis et ipsa in Bethania referatur fuisse, sicut et mulier de qua exponunt Matthaeus et Marcus. tertia differentia est. quoniam Matthaeus
quidem et Marcus in domo Simonis leprosi hoc factum fuisse exponunt; Iohannes autem quoniam »Ιesus ante sex dies paschae venit in Bethaniam, ubi erat
Lazarus quem suscitaverat Ιesus, et fecerunt ei cenam« C1 Nr. 292 Or.: τάχο μὲν εἴποι τις τέσσαρας εἶναι τὰς γυναῖκας περὶ ὧν ἀνέγραψαν οἱ εὐαγγελισταί. ἐγὼ δὲ μᾶλλον προστίθημι τῷ τρεῖς αὐτὰς εἶναι, καὶ μίαν μὲν περὶ ἧς ἀνέγραψε (ἀνέγραψαν Koe) Ματθαῖος καὶ Μᾶρκος <ὡς Kl> ἐν πολλοῖς ἄλλοις συνᾴδοντες τῆς εὐαγγελικῆς γραφῆς, ἑτέραν δὲ περὶ ἧς ὁ Λουκᾶς, διαφέρουσαν δέ τινα τῶν προειρη· μένων, περὶ ἧς ὁ Ἰωάννης· εἰ γὰρ καὶ ἐν Βηθανίᾳ ἀνέγραψαν τὰ κατὰ τὴν γυναῖκα γενόμενα, Ματθαῖος καὶ Μᾶρκος ἐν οἰκίᾳ Σίμωνος τοῦ λεπροῦ διηγήσαντο τὰ περὶ τούτων ἀπηντηκέναι, Ἰωάννης δέ φησιν ὅτι »πρὸ ἓξ ἡμερῶν τοῦ πάσχα ἦλθεν Ἰησοῦς εἰς Βηθανίαν, ὅπου ἦν Λάζαρος ὃν ἤγειρεν ἐκ νεκρῶν« καὶ τὰ ἑξῆς. [et] non Simon, sed Maria et Martha, forte et Lazarus, »et Martha ministrabat, Lazarus autem erat unus ex discumbentibus«. adhuc autem secundum lohannem »ante sex dies Paschae venit in Bethaniam«,
quando et »fecerunt ei cenam« Maria et Martha; hic autem quando et recumbente eo in domo Simonis leprosi accessit ad eum mulier »post biduum pascha« erat futurum, sicut dictum est supra. 5 6 Restat iit aliquis dicat: si de altera muliere Matthaeus et Marcus scripserunt de altera auteni lohannes de tertia vero Lucas, quomodo in persona unius mulieris semel a Christo increpati discipuli (quasi male indignantes de facto mulieris) non se emendaverunt, ut ne super
alteram mulierem similiter facientem indignarentur? propterea sciat, quia apud Matthaeum et Marcum discipuli indignantur ex bono proposito, apud lohannem autem solus ludas furandi adfectu, apud Lucam autem murmurat nemo. ex his ergo et aliis, quac et ipse poteris observare, certum est quoniam aut sibi contraria dicunt
evangelistae, ut quidam eorum etiam mentiantur, aut (si hoc impium est credere) necesse est dicere non de eadem muliere omnes conscripsisse evangelistas, sed aut de tribus aut de quattuor. dicet autem aliquis paulo audacior: forsitan secundum historiam una quaedam mulier fuit, quae tale aliquid fecit, pone auteni et alteram (si vis) et tertiam, 7
tamen principaliter evangelistarum propositum fuit respiciens ad mysteria, et non satis curaverunt ut secundum veritatem historiae enarrarent, sed ut rerum mysteria quae ex historia nascebantur exponerent. propter quod et adtexuerunt quosdam sermones mysteriorum intellectibus convenientes et consonos.
cum de peccatrice muliere loqueretur, introduxit eam flentem abundantius, ut etiam pedes lesu lavaret, et non infundentem quidem 8 9 unguentitm sed tantum unguentem, et non caput sed pedes. illa autem, quae non accusabatur peccatrix, non unxit sed effudit, et non super pedes, sed super caput. si autem quis et quae de Maria Lazari sorore scripta sunt tractet, quae et ipsa »unxit« domini »pedes« notet sibi
quod scriptum est ibi quoniam omnis »domus repleta est ex odore «; quod non est scriptum de ea quae dicebatur esse »peccatrix«, sed nec de muliere. de qua scripserunt Matthaeus et Marcus, quae non dicebatur f uisse »peccatrix«, tale aliquid scriptum est, quia omnis »domus repleta est ex odore unguenti«
ex odore divinitatis ipsius; alii autem non tali quidem, tamen et ipsi acceptabili apud Christum, quoniam et ipsi ungunt pedes eius unguento, quos Pharisaeus nec cum »oleo« unxit. oportebat autem haec in Bethania fieri quae interpretatur domus oboedientiae, et ab hac quae swper caput domini effudit unguentum non accusata quasi »peccatrix
in civitate«, et a Maria, apud quam cum fieret convivium accessit ad eum et unxit- domum autem oboedientiae ecclesiam intellegi oportere dubitat nemo. illa autem, quae apud Lucam dicebatur »peccatrix«, adhuc non erat digna in Bethania esse, quamvis paenitentiam peccatorum suorum agebat. adhuc enim minus habebat,
ut postmodum inveniretur in domo oboedientiae facta (ut iam consummata) neque »peccatrix« diceretur nec »lacrimans« et lavans domini »pedes«, sed et ipsa effundens unguentum siiper caput ipsius. sed et Simon oboedientiae mysterium est, quoniam sic interpretatur, sed 10 11 oboedientiae litterae non spiritus: propter quod Simon, elevatus a lit- tera legis per lesuni ad legom spiritalem. iam non erat Simon tantum, sed factus est etiam Petrus et pro aedificatione ludaica dignus habitus est aedificatione ecclesiae super petram fundandae. factus est
ergo lesus in domo Simonis quidem alicuius oboedientis, tamen leprosi et adhuc opus habentis mundatione ab lesu. non autem memoratum est apud Lucam de Simone quoniam et leprosus erat, aestimo quoniam ipse debitor erat quinquaginta denariorum et iam acceperat remissionem eorum, quoniam dilexerat modicum; tamen diligens
aliquantulum. »rogavit eum ut manducaret cum eo«. accessit mulier (non peccatrix) secundum Matthaeum et Marcum, alahastrum habens unguenti jyretiosi. et considera quam caute apud hos, qui peccatricem non rettulerunt, unguentum eius quasi pretiosum laudatur. apudLucam autem. qui exposuit peccatricem, unguentum simpliciter
citer nominatur, nec pretiosum nec »nardi pistici«, ut »ex « inpleretur »domus«; adhuc enim habere non poterat unguenta huiusmodi, sed hoc erat magnum, quia vel »unguento« poterat ungere domini pedes. huius autem mulieris pretiosum fertur unguentum, nec enim decebat essc non pretiosum quod swper caput salvatoris
effundebatur.
Matthaeum et Marcum indignati sunt discipuli et dohierunt perditionem unguenti quod decurrebat a capite eius ad ceterum corpus. nam etsi poterat venundari unguentum illud multo pretio et dari pauperibus, tamen non debebat fieri hoc. quia conveniens erat ut super cajmt Christi infunderetur sancta et decenti infusione. qui autem contendunt
intellegere ista secundum simplicem textum, dicant effusum unguentum super capui lesu laudabiliter, qualem habebat secundum 12 13 textum decorem, ut effunderetur super caput talis et tanti magistri. non erat ergo unguentum illud pauperibus dignum nec conveniens (quantum ad suum honorem) ut divideretur in multos, sed ut integrum manens effunderetur super cajmt tantummodo lesu. propter quod
et mulierem quae hoc fecerat, suscipit lesus et indignantibus discipulis dicit: »sinite eam, et nolite ei molesti esse, quoniam bonum opus operata est in me«. usque adeo autem efficax est huiusmodi operis boni, ut exhortetur omnes nos odoriferis et divitibus operibus inplere domini caput, ut et de nobis dicatur quia bonum opus fecimus 14
super caput ipsius; quia semper quidem habemus (quamdiu in hac vita consistimus) pauperes nobiscum et opus habentes cura eorum, qui profecerunt in verbo et divites facti sunt in sapientia dei, non autem possunt sufficere, ut semper diebus et noctibus habeant secum filium dei verbum dei et sapientiam et omnia, quidquid est dominus
noster salvator.
conresurreximus ei«. adhuc autem hoc considera quoniam de secundum Lucam non est dictum amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit evangelium hoc in toto mundo, dicetur et quod fecit haec in memoriam eius, de muliere autem secundum Matthaeum et Marcum hoc scriptum est. iustum enim erat non de illa quae unxerat pedes,
sed de hac quae unguentum effuderat super caput lesu, dici ubicumque fuerit praedicatum evangelium hoc in toto mundo, dicetur et quod fecit haec in memoriam eius. si ergo volumus, ut et de nobis dicatur quod facimus in lesu, effundentes pretiosum unguentum super caput ipsius, proficiamus ab unctione pedum eius ad effundendum pretiosum unguentum
super caput ipsius.
in nobis, nutritur et clarius lucet). sicut ergo generaliter omne quo quis ungitur oleum appellatur, olei autem aliud est unguentum
aliud autem quod propter deura et secundum deum. item hoc ipsum, quod facimus propter deum, aliud est quod proficit ad usum hominum, aliud autem quod non proficit ad usum hominum sed tantum ad gloriam dei. utputa bene quis facit homini, naturali iustitia motus non propter deum (quomodo faciebant interdum et gentes et multi
faciunt homines), opus illud oleum est vulgare non magni odoris, et ipsum tamen acceptabile apud deum; sicutDaniel significat dicens ad Nabuchodonosor deum non cognoscentem: »audi consilium meum, rex, et peccata tua eleemosynis redime«. tale aliquid dicit et Petrus Clementem, quoniam opera bona quae fiunt ab infidelibus in hoc
saeculo eis prosunt, non et in illo ad consequendam vitam aeternam, et convenienter, quia nec illi propter deum faciunt, sed propter ipsam naturam humanam. qui autem propter deum faciunt, id est fideles, non solum in hoc saeculo proficit eis, sed et in illo, magis autem in illo.
haec qui facit in Christianos, pedes domini ungit unguento, quia ipsi 17 18 sunt domini pedes. cum quibus ambulat semper. quod praecipue solent facere paenitentes pro remissione peccatorum suorum, et illud est opus quod dicitur unguentum odoriferum quidem, non autem summum. qui autem castitatem studet, in »ieiuniis et orationibus«
permanet, in adversis patientiam habet sicut lob, in temptationibus veritatem dei non timet confiteri (quae omnia ceteris hominibus nihil prosunt. sed tantum ad gloriam dei proficiunt), hoc est unguentum quod ungit et domini caput Christi et exinde per totum corpus Christi, id est per totam decurrit ecclesiam; et hoc est unguentum
valde pretiosum ex cuius odore tota repletur domus, hoc est ecclesia Christi; et hoc est opus proprium non paenitentium, sed perfectorum sahctorum. aut certe: doctrina quae necessaria est hominibus, per quam nutriuntur animae pauperes in spiritahbus bonis aut forte et debiles in peccatis, hoc est unguentum mediocre quo pedes domini
unguntur; agnitio autem fidei verae quae ad solum pertinet deum, unguentum est pretiosum quo ungitur caput Christi deus.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.