sacerdotum et seniores populi congregati sunt in domum jjrincijns sacerdotum dominum dominum et adversus Christum eius « — non veri sacerdotes sed pojmli, et seniores non aliorum sed illius, qui videbatur po- pulus dei vere autem erat populus Gomorrhae, quoniam dixerunt: »crucifige, crucifige eum«, et: »tolle talem de terra «. et quod dixerat
»audite verbum domini, principes Sodomorum, adtendite legem dei, plebs Gomorrhae «, convenit illis insidiantibus ludaeis, qui fuerunt in generatione temporis Christi. et quod dicit Ezechiel ad Hierusalem: »iustificata est magis Sodoma ex te «, magis convenit dici ad Hierusalem, super quam dominus flevit, quam ad tempus prophetae. peiora enim
Sodomis peccaverunt jjrincipes pojmli, quia non intellegentes sumnium sacerdotem dei insidiati sunt ei, et seniores populi non cognoscentes »primogenitum universae ereaturae « et seniorem omnibus creaturis consiliati sunt contra eum. et propter atrium (puto) illud, in quo con- silium feceriint, ut lesum dolo tenerent, desolata est Hierusalem. oportabat
enim iam non esse civitatem, quae adversus totius mundi egerat fundatorem, quae prius quidem occiderat »prophetas«, postmodum autem dominum prophetarum.
et occidere voluerunt, ut ne tumultus fiat in populo illo, qui multa signa et prodigia lesum viderat facientem. et propterea multi quidem ex his erant pro eo, qui forte dixerant, quia xmagnus propheta surrexit In Israel«; alii autem erant adversus eum, qui dixerant: »hic non eicit daemonia nisi in Beelzebub principe deamoniorum «. necesse ergo
erat tumultum fieri domino conprehenso propter diversa studia populi diligentis Christum et odientis, credentis et non credentis. 3 4 stetit enim consiliuni eoruni quasi firmum (cum ipsi qui consiliabantur staturi non essent), ut non in die festo occideretur sed in alio die; videlicet ut »pascha nostrum« nostruma immolaretur »Christus«, ut relinquentes azyma ludaeorum festivemus in spiritalibus azymis et veris. considera
autem, si potes, omne verbum, quod profitetur quocumque 892 modo doctrinam dei, dicere principem esse sacerdotum dei. cuni sint autem multa falsorum dogmatum verba, quasi sacerdotes dei non autem dei, sed populi qui seductus ab eis est, consiliantur adversus unum et verum dei verbum. verbum autem dei praebet quidem se insidiantibus,
nihilomiims tamen resurget, non inmutatum neque corruptum ab eis, et in caelum ascendet, ut suscipiat eos qui tollunt crucem suam et sequuntur eum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.