ut non traderetur ante omnem doctrinam, quomodo non magis et dies fuerat definitus, ut »pascha nostrum Christus « immolaretur, dissolvens ludaicum pascha et tradens secundum novum testamentum discipulis suis ? oportebat etiam mensem esse definitum paschae, ego autem puto etiam annum, de quo et propheta dicebat »praedicare
annum domini acceptum et diem salutis «. praedicit ergo discipulis suis praemuniens eos, ut ne, priusquam audiant quae fuerant eventura, subito videntes tradi ad crucem magistrum, obstupescant pavore propter passionem domino accidentem. ideo dixit eis: scitis quia post biduum pascha fiet, et filius hominis tradetur ad crucifigendum. non 1 2 autem, sicut arbitrantur quidam, hoc dicere vult quia post biduum paschae dies adveniet, sed quia post biduum novum pascha fiet. nec enim dixit: post biduum pascha erit aut veniet, ut ne ostenderet illud pascha futurum quod fieri solebat secundum legem, sed pascha fiet,
hoc est quale numquam fuerat factum, ut per hoc novum pascha illud succidatur antiquum. denique sic addit: et filius hominis tradetur ad crucifigendum. post duos autem dies factum est pascha, secundum quod fuerat prophetatum ab eo, quando traditus est in nocte et dixit osculanti seludae: »amice, ad quod venisti « si autem post biduum
pascha factum est,
scriptum est: »qui unico filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illuma; secundum alias autem scripturas »Iudaw« tradidit illum, sed et »satanas« qui »intranvit in Iudam « tradidit eum, sed et »principes sacerdotum et senioresa »tradiderunt« eum. propterea hic inpersonaliter posuit tradetur non dicens a quo, quod verbum potest
ad omnes respicere qui tradiderunt eum. sed non omnes eodem pro- posito tradiderunt. deus enim tradidit eum propter misericordiam circa genus humanum, qui »unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit euma. ceteri autem tradiderunt eum iniquo pro- posito, unusquisque secundum malitiam suam: ludas propter avaritiam
sacerdotes propter invidiam, diabolus propter timorem, ne aveUeretur de manu eius genus humanum per doctrinam ipsius, non advertens quoniam niagis eripiendum fuerat genus hominum per mortem ipsius, quam ereptum fuerat per doctrinam et mirabilia. traditus est enim »ad «, ut »exuens principatus et potestates
fiducialitera triumphet eos in ligno.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.