dixit discipulis suis (26, 1).
»pater, venit hora; clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet 1 2 « — sic et horam constituit passionis filii sui. ideo etsi frequenter insidias passus est a ludaeis, nihil potuit pati discedente ab eo diabolo »usque ad tempus «, et nihil pati poterat, donec consummaret omnes sermones suos, quos proposuerat dicere discipulis suis. propterea
postquam consummavit omnes sermones hos, tunc dixit discipulis suis. et vide quia non dixit simpliciter postquam consummavit omnes sermones, sed addidit hos omnes, id est quos iam locutus fuerat, non quos adhuc fuerat locuturus. adhuc enim oportebat eum etiam alios loqui sermones, priusquam traderetur, et »in Bethania in domo Simonis
leprosi « de muliere accedente ad se, item et pascha facere cum discipulis suis et convincere proditorem latentem et gratias agere et porrigere eis panem et calicem. oportebat eum et praedicere discipulis suis quod essent scandalizandi, et Petro quoniam ante galli cantum ter fuerat negaturus. adhuc autem oportebat eum hora adpropin-
quante magis orare, non semel nec bis sed ter, donec hora plenius 3 adveniret.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.