tum ad suam substantiam spiritalem, esurit tamen unumquemque corporis cibum, quia copulata est corpori suo, sic et salvator patitur quae patitur corpus eius ecclesia, cuni sit ipse inpassibilis quantum ad suam divinitatem. sanctis enim indigentibus cibo et ipse esurit, aliis autem membris suis necessariam habentibus medicinam et ipse
quasi infirmus necessariam habet, item aliis susceptione opus habentibus ipse quasi feregrinus in eis quaerit, »ubi caput suum reclinet «, sic et in nudis alget et in vestitis vestitur. et si ex dilectione Paulus dicit: »quis 890 infirmatur, et non infirmor ? et hoc magis ad laudem respicit apostoli ostendentis magnitudinem caritatis suae circa fideles, quo-
modo non magis, quam Paulus et omnis homo dilectione ornatus, filius caritatis dei salvator dicere potest convenienter: »quis infirmatur, et 1 2 non infirmor ? quis scandalizatur. et ego non uror « propter quod dicit infirmus et in carcere fui, et non visitastis me. in carcere enini menibro Christi constituto. ipse non est solutus a carcere qui dicit de iusto: »cum ipso sum in «, hoc est: contribulor ei. sicut
enim qui meus est, in tribulatione
colligens malefacta eorum in breve. id est iustis quidem de infirmitate dicit: »infirmus fui. et visitastis me>; , separatim autem de carcere: »in carcere fui. et venistis ad me« ; ad iniustos autem cum potuisset simihter dicere: infirmus fui et non visitastis me, in carcere fui, et non venistis ad me. praecidens narrationem subunavit utrumque,
dicens infirmus fui et in carcere, et non visitastis me, quoniam misericordis iudicis erat benefacta quidem hominum largius praedicare et ampliare. malefacta autem eorum transitorie memorare ac breviare. sed et iusti inmorantur in unoquoque verbo dicentes: »quando te vidimus esurientem et cibavimus, aut sitientem et potavimus ? aut
nudum et vestivimus, aut peregrinum et collegimus ? aut quando te vidimus infirmum aut in carcere « quoniam proprium est iustorum benefacta sua relata sibi in facie diligenter et per singula refutare causa humilitatis: tamquam si dicente domino: hoc et hoc et hoc bonum in me fecistis, illi recusantes dicant: nec hoc nec hoc nec hoc
fecimus tibi. iniusti non ita per singula, sed cursim dicunt: quundo te vidimus esurientem aut sitientem aut peregrinum aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministravimus tibi, verbum ministravimus tibi ad omnia referentes, et quasi praecidentes et praetereuntes crimina sua, ut non graviora videantur dihgenter et singillatim enumerata :
quia proprium malorum hominum est culpas suas (excusationis causa) aut nullas velle ostendere aut leves et paucas.
meis, mihi fecistis« , ad iniustos autem sic : ex eo quod non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis, non adiciens »fratribus meis« , quemadmodum cum loqueretur ad iustos. nam abusive quidem onmes credentes in Christo fratres sunt Christi, revera autem fratres eius sunt, qui perfecti sunt et imitatores sunt eius, sicut ille qui dixit:
»imitatores mei estote, sicut et ego Christi« , qui possunt dicere: »pater noster qui es in caelis «. gratius autem est apud deum opus bonum, quod fit in sanctioribus quam in minus sanctis, et levior culpa est neglegere minus sanctos quam sanctiores. minimos autem dicit aut quasi in mundo minimos aestimatos, aut quia apud seipsos minimi
erant — volentes enim apud deum fieri magni, seipsos minimos faciebant, quasi carissimi discipuli eius, qui dixit: »discite a me, quia mitis sum et humilis corde« . et hoc adtende quoniam cum prius dixisset: »venite, benedicti« , deinde: »discedite, maledicti « (quoniam proprium boni dei est primum recordari benefacta bonorum quam malefacta
malorum), postea in exitu utrorumque prius nominat poenam malorum deinde vitam bonorum, dicens: et abibunt illi in poenam aeternam, hi autem in vitam aeternam, ut primum quae timoris sunt evitemus mala, postea quae honoris sunt adpetamus bona.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.