humanitatem, cum sit omnibus fidelibus praecipue observanda, sed ut omnia aequahter aut ut paene aequaliter studeamus, ut propterea ex omnibus omnem benedictionem percipiamus »in caelestibus in Christo Iesu« . primum autem sciendum est quoniam, sicut (quantum ad textum) non sufficit ad consequendam regni caelestis hereditatem,
dare esurientibus manducare, nisi et cetera fecerimus quae subsequntur sic non est possibile omnia illa secundum textum inplere, sicut aestimant multi, nisi ex parte egerimus contra dei mandatum. necesse est enim et uaestuosum esse, ut det cibum et potum et vestimentum Christo esurienti et sitienti et algenti in sanctis, ut hoc
modo et peregrinum eum colligat et infirmum
operatus propter deum, Christo esurienti et sitienti dat cibum et potuni. sive quae facimus sanctis, qui sunt divites meritis pauperes 1 2 rebus, sive in quibuslibet, qui meritis pauperes sunt etsi fuerint divites rebus, sive in qualibuscumque causis mandatum Christi quis fecerit — Christum cibat et potat, qui fidelium iustitiam et veritatem manducat et bibit.
duite vos viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansue- tudinem« et cetera, magis autem et ipsum Christum qui haec fidelibus est, secundum eum, qui dixit: »induite dominum iesum« . cum ergo huiusmodi vestimentis vestierimus unum de minimis in Christo credentibus, ipsum dominum videmur vestisse, ut ne (quan-
tum ad nos) nudum sit verbum dei in mundo. sed et peregrinum dei filium constitutum debemus suscipere et domesticos corporis eius peregrinos in mundo,
ubi succedat. quando ergo praeparamus cor nostrum diversis virtutibus ad receptaculum eius vel illorum qui sunt ipsius, ipsum peregrinantem suscipimus in domum pectoris nostri, facientes »cenaculum magnum, mundatum et oranatum « ad susceptionem Christi peregrinantis in mimdo ceterorumque discipulorum ipsius. quorum enim
verbum suscipimus, ipsos suscepisse videmur in nobis, et per ipsos Christum, cuius baiulant verbum.
dalum mihi «, hoc est: infirmitas mihi es. sed et omnes discipuli 3 4 eius dilecti simul cum talibus infirmantur et scandalum patiuntur dicentes: »quis infirmatur, et non infirmamur ? quis scandalizatur, et non urimur «? et si discipuli eius coinfirmantur infirmis, quanto magis ipse salvator creator ipsorum ? nam quem maior miseri- 5
cordia tenet hominum infirmorum. gravior constringit infirmitas talem. cum ergo unum fratrum infirmatorum visitaverimus, aut per doctrinam aut per increpationem aut per consolationem aut precibus aut terrore iudicii aut aliqua bona opera facientes in eum fecerimus meliorari in Christo, ipsum Christum visitavimus et confortavimus infir-
matum, et ceteros discipulos Christi talibus passionibus coinfirmatos refrigeravimus, sicut Paulus ad Philemonem dicit: »gaudium enim magnum habuimus et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater« . et ne putes esse blasphemum, infirmum dicere Christum. ipse enim »ex infirmitate est «
propter misericordiam, et »ipse infirmitates nostras portat « et omnes noti ipsius. deinde omne quod hic est, carcer est Christi et eorum qui sunt ipsius. propterea eamus ad eos, qui in domo vinculorum istorum habentur quasi in carcere, et sunt in hoc mundo degentes quasi carcere naturae necessitate constricti. cum ergo abierimus ad
tales et omne opus bonum fecerimus in eis, visitavimus eos in carcere . et Christum in eis.
valeat digne. non autem iusti obliti eorum, quae egerunt, tunc respondebunt ei dicentes: domine, quando te vidimus esurientem? et cetera, sed humilitatis causa laude benefactorum suorum indignos se proclamantes. ipse autem volens eis ostendere suam conpassionem in suis, etiam se pronuntiat esse in quibus fuerint fratres eius, dicens: 6 7 arnen dico vobis, ex eo quod fecistis uni minimorum istorum fratrum meorum, mihi fecistis. videamus nunc quod dicit iustis: »venite, benedicti patris mei « iniustis autem: discedite a me, cum fuissent utique fideles, et intellegimus inpletum in eis quod scriptum est: »omni
habenti dabitur et abundabit; ab eo autem qui non habet etiam quod videtur habere auferetur ab eo «. nam propinqui sunt verbo, qui servant dei mandatum et vocantur, ut adhuc magis propinquiores efficiantur, audientes: »venite, benedicti patris mei « longe autem ab eo sunt (etsi videantur assistere ei), qui non faciunt mandata ipsius. pror-
ter hoc tolletur ab eis et quod sibi videbantur adsistere ei, audientes: discedite a me, ut qui modo vel videntur esse ante eum, postea nec videantur. propter quod et nos debemus nos conservare, ne audiamus et ipsi, quasi elongantes nos ipsos a domino: discedite a me, et omnia faciamus, ut dicatur ad nos: »venite, benedicti patris mei «. consideran-
dum est autem quoniam in sanctis non solum dictum est »benedicti«, sed cum additamento non qualemcumque honorem habenti, id est »benedicti« non alicuius alterius nisi »dei patris «. econtra autem quibus dicitur Π 296, 4 An.: καλεῖ δέ αὐτοὺς ka- maledicti, non dicitur maledicti τηραμένους οὐκ ἀπὸ τοῦ πατρός·
patris mei. nam benedictionis τὰ γὰρ ἴδια οὐτῶν ἔργα ποιεῖ αὐτοὺς quidem ministrator est pater, ἐπικαταράτους. maledictionis autem unusquisque sibi est auctor, qui maledictione digna est operatus.
extinguetur « forsitan talis substantiae est, ut invisibilia conburat ipse invisibilis constitutus, secundum quod ait apostolus, quoniam »quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeternaK, 8 9 si ergo »quae videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt«, necesse est, si visibilis est ille ignis, et temporalis sit; autem aeternus est, et invisibilis est, quo puniuntur qui recedunt a salvatore. tale est quod dicit et lob: »comedet eum ignis qui non
accenditur« . ne autem mireris audiens esse invisibilem ignem et punientem, cum videas inter homines calorem corporibus accidentem et non mediocriter cruciantem, maxime illos, qui ab eo validissime molestantur. et considera quoniam regnum quidem non aliis praeparatum dicit »a constitutione mundi « nisi iustis, et ideo reddet eis eum rex eorum
Christus. ignem autem aeternum non illis, quibus dicitur discedite a me maledicti, paratum ostendit, sicut regnum iustis, sed diabolo et angelis eius, quia (quantum ad se) homines non ad perditionem creavit sed ad vitam et gaudium, peccantes autem coniungunt se diabolo. et sicut qui salvantur sanctis angelis coaequantur et fiunt »filii resur-
rectionis « et »filii dei « et angeli, sic qui pereunt diaboli angelis coaequantur et fiunt angeli eius.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.