secundum Latinum non conveniebat exponere]. quare autem nomine depositionis de mundo frequenter utuntur scripturae, sicut et hic dicens a depositione mundi, quaerat qui potest, sciens quia non omne, quod creatum est, depositum dicitur, nec scriptum est alicubi a depositione sedium aut dominationum aut principatuum. congregans 1 2 autem ex omnibus nomen depositionis, si forte in altero aliquo dictum est, et conparans ea cum his, quae dicuntur de mundi depositione, ascendens per verbum ad cetera creata quidem non autem deposita, ex eo quod non est eorum factura depositio, videbis causam nominatae
depositionis, quod nonien tantum de mundo suscipitur. credere autem haec talia litteris quae possunt et in manus hominum male moratorum venire et calumniatorum et novitatis amatorum, non est religiosum, ut ne margaritae nimis exoperatae ante porcos mittantur neque sancta canibus dentur.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.