humanitatis. certe secundum et gloriosum Christi adventum fore credit omnis ecclesia, quando et filius dei »qui adsumptus est gloria«, cum gloria huc revertetur in specie sua et pulchritudine sua, ut corpus eius sit quale fuit, cum transformatus fuisset in monte coram tribus discipulis coascendentibus ei, ut iam non tribus nec aliis paucis, sed
universis gentibus congregatis ante eum appareat. et sedebit super sedem gloriae suae et tunc segregabit malos a bonis — utrum autem omnes ab omnibus qui in omnibus generationibus fuerint, aut illae 3 tantum***, quae in consummatione fuerint derehctae, aut illae tantum quae crediderunt in deum per Christum, et ipsae utrum omnes aut
non omnes, non satis est manifestum. tamen quibusdam videtur de differentia earum, quae crediderunt, haec esse dicta. quantum ergo ad simphcem textum, nec qui a dextris consistunt aha causa laudantur et in praejjarafum regnum vocantur, nisi propter solam humanitatem, nec qui sunt a sinistris aha causa confunduntur et
deputantur in ignem nisi propter inhumanitatem. quid ergo ? si isti, qui humani fuerunt, circa virtutes ceteras neglegentes fuerunt, consquentur taha haec promissa ? aut illi, qui non fuerunt humani, si ahas inpleverunt virtutes, maledicti erunt omnino et in ignem sunt condemnandi et hoc cum ipso diabolo? vides ergo quia necessariam
habet sapientiam sermo.
quid est dicendum? putas corporale ahquod aubsellium erit, aut 4 5 etiam hoc opus habet interpretatione subtiliore ? propterea qui vult omnia rationabiliter intellegere, multam sapientiam inveniet et in istis. et periculosum quidem est de huiusmodi rebus exponere; sed ne propter intellectus difficultatem plenius tacentes derelinquamus
eos, qui moventur in istis ad fluctuandum, pauca de mtdtis (secundum quod possibile est) exponamus. aestimo ergo quoniam erit tempus adventus Christi, quando tanta manifestatio futura est Christi et dininitatis eius. ut non solum milhis iustorum, sed nec aliquis peccatorum ignoret Christum »secundum quod est« , quando et peccatores
cognoscent in conspectu suo sua delicta et iusti manifeste videbunt semina iustitiae suae ad qualem eos perduxerint finem. et hoc est quod dicit congregabuntur ante eum ornnes gentes. si enim modo, quando nec omnes cognoscunt Christum »secundum quod est«, ipsi qui videntur cognoscere palam eum cognoscunt, sed in fide tan-
tum intrant homines in conspectum eius, quando agnitionem eius accipiunt per fidem, sicut scriptum est: »intrate in conspectu eius in exultatione« — quanto magis recte dicuntur omnes gentes ante eum et constituendae, quando palam omnibus, tam bonis quam malis, tam fidelibus quam infidebbus fuerit factus, ante oculos mentis
eorum iam non fidei aut diligentiae alicuius inquisitione repertus, sed ipsius divinitatis suae manifestatione prolatus?
dicens: »si dixerint vobis: ecce in deserto. nolite exire; ecce in domo, nolite credere; sicut enim fulgur egreditur ab oriente et apparet usque ad occidentem, sic erit adventus filii hominis« . »sicut« ergo fulgur »egrediens ab «, propter quod omnia inplet, »apparet usque ad occedenterm«, sic cum venerit Christus in gloria sua,
quod ubique futurus est, et ipse in conspectu omnium erit ubique et omnes ubicpie erunt in conspectu ipsius, et sic constituentur ante sedem gloriae eius, hoc est ante regnum eius et potestatem dominatio- 6 7 nis ipsius. sedes autem eius aut certe quidam perfectiores sanctorum dicuntur (de quibus scriptum est: »quoniam illic sederunt sedes in iudicio« ) aut quaedam virtutes angelicae (de quibus dicitur: »sive sedes dominationes« ). ergo rex saeculorum deus verbum, qui et in
forma factus est hominis. sedebit super huiusmodi sedem gloriae suae; et congregabuntur ad eum omnes gentes, iam non dispersae in dogmatibus falsis et multis de eo, et sic erunt ante eum, ut non localiter audiamus omnes gentes fieri ante eum, sicut nec localiter audimus iustos ei dicturos quae sunt dicturi. quamdiu ergo confusi sunt iniqui, nec se
cognoscentes nec Christum, sed in erroribus intenebricati tenentur, et iusti quamdiu »per speculum et in aenigmate« vident et »ex seipsos cognoscunt. non secundum quod vere sunt — tamdiu non sunt segregati boni a malis. cum autem propter manifestationem fiUi dei omnes ad intellectum venerint suum, tunc salvator segregabit
bonos a malis.
humilis corde«, et propter quod »usque ad occisionem« venire imitantes Christum, qui »sicut ovis ad occisionem ductus est. et sicut agnus coram tondente se sine voce«, et non simpliciter voce«, sed »coram tondente se sine voce«, id est coram sunt ipsius et diripiente.
haedi autem dicuntur mali, qui τοὺς δὲ ἀσεβεῖς ἐρίφους διὰ τὸ πη- aspera et dura saxa male ascen- δητικόν. dunt et per praecipitia eorum incedunt. sic intellege mihi et sanctos adextris, qui dextra opera operati sunt et plenius sunt conversi ad iustitiam, 8 9 quae semper a dextris est dei. propterea secundum dignitatem actuum suorum dextrorum a dextris consintunt, et acceperunt mercedem >suorum dextrorum dextram regis, in qua requies et gloria est. qui autem ad perversitatem vitae seipsos separaverunt a dextris propter
opera sua pessima et sinistra, ceciderunt in sinistram, id est in tristitam tormentorum damnati, propter quod a sinistris consistunt. tunc dicet rex ad eos qui sunt a 888 dextria invitans eos ad se: venite ut quidquid minus fuerat eis, cum perfectius uniti fuerint Christo, consequantur, audientes: venite et facientes. tale est et quod dicit
apud Lucam: »auferte talentum ab eo, et date ei qui habet decem. omnis enim qui habet addetur ei, qui autem non habet et hoc, quod videtur habere, auferetur ab eo« . vocat autem illos benedictos patris, addito benedicti patris mei, ut eminentia benedictionis eorum manifestetur, qui benedicti sunt a domino »qui fecit caelum et terram« ,
et forsitan quia sunt aliqui benedicti inferiores, qui benedicti quidem sunt non autem patris.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.