talenta dicens: domine, quinque talenta mihi dedisti, ecce alia quinque superlucratus sum. ait ei dominus eius: euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. accedens autem et qui duo talenta acceperat, ait: domine, duo talenta mihi dedisti, ecce alia duo lucratus sum. ait ei dominus
eius: euge, serve bone et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui (25, 20 — 23). Ita accessit primus quasi qui habuit fiduciam eo quod operatus fuerat et lucratus; nam fiducia ipsa fecit eum audere, ut ad dominum primus accederet et audaciter faceret sermonem dicens: domine, quinque
talenta mihi dedisti, ecce alia quinque talenta 885 lucratus sum super ea. ad quem dominus dixit vocem omnibus nobis optabilem, cum po- 1 2 suerit rationem etiam nobiscum dominus noster dicens: euge, serve bone et fidelis, contrariam ei voci quam dixit ad tertium: serve male et piger quis non optet exhortationem accipiens ex ista scriptura. ut audiat a domino suo: fidelis, quod simile aestimo esse ei quod dictum
est de Abraham. quoniam »credidit Abraham deo, et reputatum est ei ad «. sic et ei, qui audivit a domino suo: serve fidelis, sine dubio fides eius ad iustitiam reputata est ei, ut reputata est ad iustitiam fides ipsius, qui in modico fuit fidelis (modica autem sunt onmia vitae istius), ut omne resurrectionis mysterium ei credatur et administratio
supernorum bonorum.
dignam. quod autem dicit (vel in eo qui quinque talenta acceperat, vel in isto qui duo): accedens, intellege mihi accessum et transitum de hoc mundo ad illum, et vide quoniam non aliam vocem dominus protulit ad secundum nisi quam protulit ad priorem dicens: euge, serve bone et fidelis, super modica fidelis fuisti, super magna te constituam.
quoniam eadem dicta sunt ambobus, ne forte et qui minorem habuit virtutem et totam illam, quam habuit, secundum quod oportebat exercuit, nihil minus habiturus sit apud deum, quam ille qui fuit in maiore virtute, ut inpleatur in eis quod dictum est: «qui multum non abundavit, et qui modicum non minoravit>; . tale ahquid ostenditur
et circa mandatum dilectionis ad deum vel ad proximum, dicens ita: »diliges domihum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua« . sine dubio enim cum »ex toto corde« suo dilexerit deum »et ex tota anima« sua »et ex tota virtute« dilectionis habet mercedem, qualem ille, qui maius habuit cor vel qui
eminentiorem habet animam vel qui maiorem accepit virtutem. hoc enim solum quaeritur, ut quidquid habuerit homo ex deo, toto eo utatur ad gloriam dei.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.