»heredes dei et coheredes Christi« et conregnantes cum cui omnia sua tradidit pater, sicut ipse dicit: «data est mihi omnis potestas in caelo et in terra«? et (quemadmodum boni patris super omnem patrs substantiam constitutus participat huiusmodi dignitatem et gloriam fidelibus et prudentibus dispensatoribus suis,
ut sint et ipsi super omnem creaturam et potestatem, ut sint cum Christo. et vide interpretationem eius, quod dicit: amen dico vobis, quod super omnia bona sua constituet eum. intellege mihi (quasi in exemplum accipiens) aliquem regem omne regnum sub se habentem, cum quo sunt gentes multae et civitates et loca diversa. itaque
dividat ipse satrapibus et ceteris principibus, qui aliquid praeclare gesserunt, plenitudinem regni sui et omnes quidem conslituat super omne regnum suum, non autem singulos super omnia, sed unumquemque eorum super aliquam partem regni sui; utputa unum quidem super decem civitates, alium super quinque. et sic omnes erunt super
omnia bona, ipse autem solus teneat omnia quasi solus omnium rex. et tale est quod dicit: super omnia bona sua constituet eum.
bonis futuris, et contemnens dominum suum dicit: moram facit dominus meus venire; mentiens autem hoc dicit, volens manducare et bibere cum ebriosis. et semper somniatur, quia post multum temporis 1 2 venturus est dominus eius; et quasi domino moras faciente, percutit conservos sufferentes et in servitutem redigit eos et in faciem eos caedit; et percutiens manducat et bibit cum ebriosis, occasione obsequii ecclesiastici, et non esurientes suscipit sed epulatur cum ebriosis. et
multi sunt huiusmodi quibus ecclesiastica cura conmissa est, quibus veniet dominus faciens consummationem eorum in die qua nesciunt et hora qua non putant, et dividet eos qui non timuerunt eum qui »potens est animam et corpus perdere in gehennam« . dividet autem eum, quando »spi- C1 Nr. 271 Or.: διχοτόμησις ὅτι (1.
ritus quidem eius revertitur ad διχοτομήσει δέ ὅτε Diehl Kl) »τὸ deum qui dedit «, anima πνεῦμα ἐπιστρέφει πρὸς τὸν θεὸν ὄς autem cum corpore suo vadit »in ἔδωκεν αὐτό«, ἡ δὲ ψυχὴ μετὰ τοῦ «. λεγομένου ἐν τῷ εὐαγγελίῳ σώματος ἄπεισιν »εἰς γἔενναν«.
iustus autem non dividitur, sed anima eius vadit cum spiritu ad regna caelestia; propter quod scriptum est: »benedicite, spiritus et animae iustorum, dominum« . eorum autem qui dividuntur et deponunt spiritum revertentem ad eum, qui dederat eum, et non habent postmodum in se partem aliquam quae erat ex deo, relinquitur eis pars
eorum quae erat ipsorum, id est anima, quae cum corpore suo punietur a domino veniente, cum hypocritis et »infidelibus« in tormentis.
bona patrisfamilias constituuntur; qui autem contraria eis egerunt, extra quod ceciderunt de gloria tanta, adhuc dividentur et pars eorum cum hypocritis et «infidelibus« ponetur. ibi erit fletus eis, qui male in hoc mundo Π 285, 9 An.: κλαίουσι τοίνυν ἀνθ᾿ ridentes fuerunt, ὦν ἐγέλων,
dicente scriptura: »nae, qui nunc ridetis, quoniam flebitis et «. consequenter autem propter requiem et resolutionem, qua requieverunt et resoluti sunt, rationabiliter 3 4 erit eis dentium stridor: quod hoc βρύξουσι δὲ τοὺς ὀδόντας λογιζό- forsitan signifieat, quoniam qui μενοι τὸ τέλος τοῦ πόνου καὶ τὴν puniuntur cogitantes fore finem ὑπερβολὴν τῆς κολάσεως οἱονεὶ δέ- doloris et propter hoc volentes λοντες αὐτὰ γενναίως φέρειν.
viriliter eos sufferre, conpulsi tormentis insufferibilibus, dentibus stridunt — illis videlicet dentibus quibus manducaverunt acerbitatem malitiae, et propterea patiuntur dentium dignum stridorem.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.