vigilans statim in vespere ipso et continuat vigihas usque ad mediam noctem, adhuc autem usque ad galli cantum, et adhuc usque ad mane. qui enim mox ut coeperit mahtiam, id est, mox ut coeperit infans plenum proferre sermonem (ex eo enim incipit esse in mahtia, quod est in nocte), si statim tradiderit se. ut fiat et auditor legis et factor,
»si quidem permanserit usque ad finem« in ipso proposito, vigilavit 1 a vespere et continuavit usque ad mediam noctem et non dedit »somnum oculis « neque usque ad galli cantum neque usque ad inter beatos servos huiusmodi vir conputatur. qui autem inventus fuerit post tempus sermonis inpleti partem ahquam noctis transigere 2 3 »in comessationibus et ebrietatibus et cubilibus et inpudicitiis« , coeperit autem postea vigilare. et iste spem bonam habebit si permanserit usque ad mane, incipiens a media nocte vigilare, id est a virilitate. si autem provectus in tempore aetatis corporis sui audiens divinam doctrinam,
susceperit inde lucernam, quasi volens vivere secundum dei praeceptum, et iste habens lucernam a galli cantu et vigilans et permanens usque ad mane non perdit bonae servitutis mercedem in tempore modico.
circa ipsam consummationemnoc- εἴτε καθ᾿ ἤν συντέλεια τοῦ αἰῶνος tis (id est postquam paene totum τούτου γίνεται αὐτῷ. tempus vitae suae consumpserit malitia),
et si venerit dominus domus cum gratia sua, quibusdam quidem a vespere commorabitur usque ad mane, aliis autem a media nocte inluminans eos in reliquum, aliis vero a galli cantu minus conversans cum eis, sed neque mane accendentes lucernam et vigilantes propter expectationem domini derelinquet, sed etiam istos inveniens minime
dormientes neque »cubilibus et inpudicitiis« adtendentes eos honore quo dignos eos esse cognoverit.
media nocte, quibusdam autem et galli cantu, sunt autem et quibus mane. et dominus custodia quadam et hora noctis venit, et forsitan dominus illi venit cui Β (Matthaei) II, 66, 27 An.: τάχα fur veniens nihil facere potuit, δε μετὰ τὸν κλέπτην ἔρχεται ὁ κύριος· videlicet non permissus perfodere ἐπ᾿ ἐκεῖνον δὲ ἔρχεται, οὖ ὁ κλέπ-
domum vigilantis της γρηγοροῦντος ἀπέσχετο. et lucernam accensam habentis. ad eum autem qui domum habet perfossam non venitdominus, maxime si didicerit aliquis quod dictum 4 5 est: »sint lumbi vestri succincti et lucernae ardentes; et vos similes hominibus expectantibus dominum suum« , et contemnens ea quae dicta sunt dederit »somnum oculis suis et palpebris suis dormitationem« . ad manifestandum autem sensum loci istius qui nobis incurrit,
tali utamur exemplo: in tempore temptationum vel qualiumcumque calamitatum maxime fur solet venire, volens perfodere animae domum; sed veniente fure, qui accidentia sustinet et propter dei dilectionem omnia suffert, nihil passus ab eo confestim ad se venientem videbit dominum. qui autem a fure in tempore calamitatis suae perfossus
fuerit domum, quasi indignus adventu ad se domini sui non erit dignus aspicere eum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.