hominis (24, 37—39).
suam futuram. hoc enim ex eo praecipue demonstratur quod dicit, quoniam similis erit diebus Noe adventus filii hominis; subito enim tunc perierunt omnia quae fuerant super terram. qui autem vult dicere quoniam paulatim erit consummatio mundi, dicet similiter factum et in diebus Noe. quadraginta enim diebus et quadraginta noctibus 1 2 pluvia descendente, consequcns fuit, piimos perisse qui in depressioribus terrae partibus habitabant, post eos autem qui modice in altioribus, et sic novissimos qui in altissimis montibus morabantur. sic (inquit) et in consummatione nmndi, cum descenderit ignis, incipiet quidem de
sublimioribus locis et paulatim ad inferiora descendet. Lucas autem, subiungens etiam similitudinem ignis Sodomorum. dat nobis occasionem intellegendi quoniam subito consummatioest futura. dicet autem aliquis, quoniam per hoc illud declaratur quoniam non moraliter pluvia illa fuit aut ignis, sed propter peccata hominum abundantia.
deo et non culpant ignis violentiam, sed dei pronuntiant voluntatem, salvantis quidem super terram qui salute sunt digni in ea, perdentis autem eos in quibus propter abundantiam iniquitatis »caritas refrigescit«. citc conparatio enim Sodomitici ignis manifestissime docet subitaneam fore mundi corruptionem, ex eo quod angelus dixit ad Lot:
»ecce admiratus sum faciem tuara in verbo hoc, ut non destruam civitatem de qua dixisti: festina ergo salvari iilic; nec enim potero facere quidquam, donec tu eas illuc«. vides quoniam ignis ille super Sodomam mittebatur, voluntate continebatur divina. donec Lot intraret in Segor. sic puto et in consummatione futuruni (secundum
quod salvatus est et Lot), ut tunc ignis ille consummationis obtineat mundum secundum iudicium dei, cum salvati iusti fulserint »sicut sol in regno patris sui« tunc »iniquos colligent de regno et mittent eos in caminum ignis«.
mundi, ex eo quod dicit: erunt manducantes et bibentes, nubentes et nwptum tradentes, quae pacis et securitatis sunt signa ? fames enim 3 4 et pestilentiae forsitan ante aliquod tempus consummationis erunt; circa ipsam autem consummationem neque fames neque bellum erit. quomodo autem manducantes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, plantantes et aedificantes, ementes et vendentes sunt conprehendendi,
nisi ita sit ordinatum ? sed et illud hoc manifestat, quod ait apostolus: »quoniam dies domini sicut fur in nocte ita veniet. cum dixerint: pax et securitas, tunc repentinus illis superveniet interi- tus, sicut dolor partus in utero habenti, et non effugient«; enim nos quoniam subito et insperate veniet dies consummationis
hominibus, cum rerum status quasi ad melius visus fuerit esse conversus, de fame priore ad ubertatem, de pestilentia et proeliis ad pacem atque securitatein.
de consummatione saeculi generali, utrum subito et generalis sit futura aut per partes; sed hoc tantum considerant, quoniam uniuscuiusque consummatio fit ipso non cognoscente neque diem neque horam exitus sui, et quia super unumquemque nostrum »dies domini ita veniet sicut fur«. propter quod opus est vigilare sive vesperi
est in iuventute) sive media nocte (id est in medio vitae humanae tenebrosae) sive galli cantu (quando iam senior est) sive mane (quando iam in senectute provecta est), ut cum venerit deus verbum adferens consummationem profectionis vitae istius, conprehendatur qui non dedit »somnum oculis« suis neque »dormitationem palpebris«
custodivit mandatum dicentis: »vigilate in omni tempore«. vani sunt omnes, sive qui consummationem mundi scire se profitentur quando erit, sive qui vitae propriae finem scire se gloriantur, aut per signa avium aut per ventriloquos aut per magos seducti et putantes cognoscere
diem et horam exitus sui. sicut Β (Matthaei) II, 64, 16 An.: τὸ γὰρ enim est, nemo cognoscere potest, ἑκάστου τῆςἐξόδου τέλος (vgl. S. 131, nisi forte propheta aliquis fuerit 11f) μόνος οἶδεν ὁ θεὸς καὶ ὁ πνεῦμα 6 7 sancto spiritu inluminatus, sicut θεοῦ ἔχων, ὡς Σαμουὴλ τοι· Σαοὺλ ille qui uxori regis prophetavit (I. Regn. 28, 19) volenti cognoscere si surgeret ex infiiinitate filius eius, et sicut
Elias prophetavit Ochoziae dicens καὶ Ἡλίκας τοῦ Ὀχοζίου. quae a domino ei fuerant constituta: »haec dicit dominus: propter quod non erat deus in Israel, tu vadis quaerere ad Baal muscam deum Accaron ? non sic; lectus super quem ascendisti non descendes inde, quoniam morte morieris.«
gloriari nisi in cruce domini nostri lesuChristi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo«. cui enim mundus est crucifixus, quodammodo consunmiatio iam facta est mundi mundi; et qui mortuus est mundialibus rebus, huic (transgresso dies non domini) venit domini dies, in qua fit adventus filii hominis super animam eius, quia iam
non vivit peccato et mundo.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.