quantum capere possumus. breviter exponamus, si tamen possumus ex congregatione et admonitione istorum exemplorum intellegere et magnam angelorum tubam. scriptum est enim in Numeris: »et locutus est dominus ad Moysen dicens: fac tibi duas tubas argenteas, ductiles facies eas; et erunt tibi ad congregandam synagogam et erunt tibi
ad promovenda castra. et tubabis in eis, et congregabitur ad te omnis synagoga ad ostium tabernaculi testimonii; si autem in una tubaverint, venient ad te onmes principes militum Israel. et tubabis significationem primam, et promovebunt castra qui consistunt ad orientem; et tubabis significationem secundam, et promovebunt castra
qui consistunt ad austrum; et tubabis significationem tertiam. et promovebunt castra qui consistunt secundum mare; et tubabis significationem quartam, et tollent castra qui consistunt ad aquilonem; ergo tubabunt tuba in promotione eorum. et quando congregatis congregationem, tubate et non significatione. et filii Aaron sacerdotes
tubabunt tubis, et erit vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. si autem exieritis ad bellum in terra vestra contra adversarios, tubabitis tubis. et rememorabimini in conspectu dei vestri, et salvabimini ex inimicis vestris. et in diebus laetitiae vestrae et in festivitatibus
vestris et in sacrificiis salutarium vestrorum, et erit memoria vestri in conspectu dei vestri. ego dominus deus vester«.
quattuor ventis congregant sacerdotes tubantes eos qui sunt ex castris Israel: et secundum conparationem sacerdotum tubantium, angeli 1 Christi cum tuba magna congregabunt electos eius a quattuor ventis. sed in Nunieris quidem haec facta scribuntur in terris, in evangeliis autem »a summo terrae usque ad smnmum caeli«, post haec autem a caelorum usque ad summa eorum. et forsitan
habens futurorum «, et in Numeris quoque, quod positum est de tubis et ordinibus Israel, umbra est futurorum: ne forte ergo argenteae tubae (quoniam argentum in multis locis pro verbo suscipitur) *** magna vox verbi intellegitur tuba argentea congregans unumquemque »in ordine «, secundum umbram quidem sicut Moyses nominavit,
secundum mysterium autem secundum quod dicit Paulus in epistola 872 ad Corinthios prima. primum autem cum tubis rationalibus promovent castra. ita legislatio fit de his rebus, quae ad belknn pertinent Israel, memorantis per illam significationem tubarum bellicas res; quae tubae ferunt eos, qui conmemorantur per eas significationes
tubarum bellicas res, ad salvandum eos ab inimicis eorum. voces autem argentearum et productilium tubarum in diebus laetitiae Israel, quae adsumuntur in neomeniis ipsorum, erant umbrae futurarum neomeniarum, de quibus dicit apostolus: »nemo vos iudicet in esca aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
quae sunt umbra «. adsumuntur autem et in holocaustis et in sacrificiis salutarium Israel. quas significationes tubarum, exempla et umbras caelestis culturae, quasi
valeamus quod scriptum est: mittet angelos suos cum tuha magna, et congregabunt electos eius. evangelicas autem tubas ostendit et in prima ad Thessalonicenses apostolus dicens: »hoc autem vobis dicimus in verbo domini, quoniam nos qui vivimus, qui remanebimus in adventu domini, non praeveniemus eos qui dormierunt; quoniam ipse
dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba dei descendet de 2 caelos.«. item ad Corinthios prima: »omnes quidem dorniiemus, non autem omnes inmutabimur, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; tubabit enim, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur.« est autem et aliqua secundum legem et tubarum festivitas,
neomenia septimi mensis, forsitan mysterium alicuius verae festivitatis et tubae alicuius spiritalis et magniloquae.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.