suos et congregabunt electos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caelic quod dicit salvatorem mittere angelos suos cum tuba magna (quaecumque est illa) ad congregandos electos eius, con- 1 sequenter dicitur eis, quae in parabola alia referuntur de seniinibus et zizaniis; et interpretans parabolam sic dicit quoniam »messis consummatio est. messores angeli sunt. sicut ergo colliguntur zizania et igni cremantur, sic erit in consummatione saeculi. mittet filius hominis
angelos suos, et coUigent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis: illic erit fletus et stridor dentium. tunc iusti fulgebunt sicut solinregno patris suic tale aliquid dicit et in parabola »sagenae missae in mare«.
zizania, ut post haec sancti fulgeant »sicut sol in regno patris sui«, ut postea congregentur electi a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. considera utrum (sicut opinantur simpliciores) eos tantum. qui tunc inventi fuerint in corpore, congregandos
lesu Christo sunt conservatu«. et vide nisi melius est dicere, con- gregandos esse ab angelis Christi onmes ab adventu Christi usque ad consummationem vocatos at-
que electos. Β (Matthaei) II, 57, 2 An.; αυνά- γονται δἐ ὑπὸ τῶν ἀγγέλων τοῦ θεοῦ ἤτοι οἱ ἀπὸ τῆς παρουσίας τοῦ Χριστοῦ μέχρι τῆς συνελείας κλητοὶ καὶ ἐκλεκτοὶ quaeres autem si etiam eos, qui fuerunt a constitutione mundi usque ad adventum, si tamen electi Christi non solum sunt illi, qui ex adventu eius sunt sancti (sicut quidam magistri haeresium dicunt), sed omnes qui a constitutione
mundi fuerunt. qui viderunt sicut Abraham Christi diem et divina exultatione exultaverunt in eum. ἢ κοὶ οἱ ἀπὸ κτίσεως καὶ καταβολῆς κόσμου χαρέντες ἐπὶ τῷ ἰδεῖν τὴν ἡμέραν Χριστοῦ ὡς Ἀβραάμ. si autem non tantum (sicut simplices arbitrantur) eos qui invenientur in corpore congregaturi sunt angeli, sed omnes Christi electos. considerare
est dignum. quid interea facientes aut in quo loco commorantes congregabunt electos. quoniam autem non tantum illos, qui in corpore fuerint conprehensi, dicit congregandos Christi electos, sed etiam illos qui de corporibus sunt egressi, manifestat sermo dicens 2 congregandos electos non solum a quattuor ventis, sed etiam a summia caelorum usque ad terminos eorum. nemini autem super terra arbitror convenire quod ait, ut congregentur a summis caelorum, nisi forte eos, qui inter homines in-
terim apud angelos docentes cae- lestia commorantur, congregabunt angeli sancti, ut anteeruditos in summis caelis usque ad terminos eorum et instructos tradant perfecto
magistro, verbo filio dei, ad conregnandum ei τάχα ἐν τῷ μεταξὺ παρὰ τοῖς προ- παιδεύουσι τὰ οὐράνια ἀγγέλοις δια- τρίβοντες, ἵν᾿ ὑπὸ τελείῳ διδασκάλῳ, λόγῳ <υἱῷ Diehl> θεοῦ, παιδευθέντες συμβασιλεύσωσιν αὐτῷ. et ad susceptionem eorum, quae tradiderit filius his qui doctrinam caelestem ante susceperint.
est ut nunc a lege et prophetis erudiantur, qui in illa plenitudine temporis reliqua sunt scituri et pleniora a filio dei scituri secundum res ipsas caelestes, ut qui sunt in summis caelorum quasi in quibusdam eruditionibus sint, ut possint postmodum capere sapientiam dei, magis autem sapientiam ipsum filium dei, »cum venerit quod« vere
«. et quattuor ventos ex quibus electi Christi congregabuntur, intellegamus quaerentes, quorum bonorum futurorum habuerunt umbram quae in Numeris sunt conscripta de unaquaque tribu filiorum Israel. unde primus fuit ordo castrorum luda cum virtute ipsorum constituens ad orientem, et cum his ex utraque parte Issacar et Zablon.
et ad Africum 871 tribus Ruben, et ex utraque parte Symeon et Gad. et tribus Ephrem secundum mare, et ex utraque parte Beniamin et Manasse novissima. et tribus Dan ad aquilonem, et ex utraque parte Aser et Nephthalim. forsitan ergo et tunc tribus egressae umbrae erant castrorum secundum mysteria veri Israel. et sicut
tunc ex quattuor ventis congregatae sunt in ludaeam et in hereditatem per lesum post Moysen paedagogum et procuratorem institutae, sic a quattvor ventis angeli congregabunt electos (a ventis autem non terrenis, 3 sed a summis caelorum usque cul ienninos eorum), ut ab lesu nostro congregati percipiant divinam et veram hereditatem.
Marcum autem »a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summura «; postea autem a summis caelorum usque ad terminos eorum. intelleges autem eos qui congregantur »a summo terrae«, conversationem eoruni qui fuerunt in terris, et secundum quod possibile est perfectionem eorum qui sunt conversati in terris. omnes ergo qui
super terra bene vixerunt, non simpliciter congregantur a terra, sed »a summo terrae«, utputa a summa conversantium super terram. autem post summam conversationis, quae fuit in terris, susceperit subsequensconversatio eos, quiconversationem habueruntin caelis, nonsimpliciter a summo caelo
caelis, quoniam unumquodque caelum suae institutionis et initia habet et perfectiones id est terminos. utputa, post conversationem summam quae fuit super terram, suscipit iterum hominem conversatio unius caeli et perfectio quae in ea est. iterum suscipit eum secunda conversatio secundi caeli et perfectio quae in ea est. iterum suscipit eum
tertia conversatio tertii caeli et perfectio quae in ea est. et sic intellege mihi multorum caelorum multa conversationum initia esse et terminos id est perfectiones, a quibus initiis et terminis diversorum caelorum congregat deus suos electos. aut ita a summis caelorum usque ad terminos eorum: caeli sunt vel scripturae divinae vel auctores earum,
in quibus habitat deus; summa autem scripturarum sunt initia earum, termini autem consummationes earum. congregantur ergo sancti a summis caelorum, id est ab eis coepto, qui vivunt in initiis scripturarum, usque ad eos. qui vivunt in consummationibus earum: amplius ut dicam, a rudibus eorum usque ad perfectos eorum. qui autem
mittuntur angeli a salvatore ad congregandum electos eius, congregabunt eos non cum voce qualicumque, sed cum tuha quae vocatur magna, 4 non vocem dante incertam, sed certam et manifestam, ut qui audierint didicerint, parent se ad viam perfectionis quae ducit ad filiumdei.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.