curare non solum simplices, ut neglegat causa eorum illos, qui possunt abundantius sustinere subtilium verborum naturam, ne forte falsae sint traditiones huiusmodi et nihil tale, quale debet esse quod a deo dici debeat de huiusmodi rebus: et propter huiusmodi ergo viros pauca quaedam. secundum quod possumus, moraliter exponemus.
dicent autem huiusmodi homines: quomodo potest dici de sole quoniam obscurabitur lumen eius, cum quando Esaias propheta profectum aliquem solis in consummatione fore declarat, hic autem sermo ademptionem ? similiter et de luna Esaias quidem refert quoniam erit sicut sol, praesens autem sermo, quia non dabit lumen
suum. de stellis autem talia dicent, quoniam de terra in caelum multum spatium est, niaxime usque ad zonam mediam in qua non sunt erraticae stellae; secundum considerationem ergo altitudinis eius est aestimare, quoniam nisi supra modum essent magnae stellae, neque ex tanto spatio lumen earum videretur ab omnibus, qui sunt in omni
parte terrarum. sicut autem quidam dicere temptant, aut omnes aut plures earum maiores esse quam ipsa est terra (argumento utentes ad commendandam rationem verborum suorum, quoniam omne caelum in modum sphaerae collectum universam conplectitur terram), dicent etiam aliquid tale, quoniam: qui veritatem dictorum istorum
simpHciter ex ipso colligunt textu, rem natura ipsa inpossibilem dicunt ut possibilem, ut stellae tantae magnitudinis cadant de caelo. quo enim et cadent, cum magnitudini earum non sufficiat terra nec 1 capere possit, ut ita dicam, magnitudinem duarimi stellarum ? pone tamen capere eam duas vel tres, numquid et tantam multitudinem capere potest ? ne ergo aliquid aliud 867 forte moraliter sentire oportet in scripturis divinis. et audaciae quidem est, necessarium autem;
tamen multo tractatu opus est in his locis, qui vult simul et possibilitatem ostendere scripturarum et veritatem.
Juna, quae videtur inluminari σελήνην δὲ οὐ δώσουσαν »τὸ φέγγος« figurat se in angehim lucis« 10 quasi sol multos sefhicit. quoniam ergo in consummatione est arguendus, cum sit tenebrae simulet autem esse se solem. τὴν τῶν πονηρευομένων ἐκκλησίαν, ἐπαγγελλομένην μὲν διδόναι τὸ φῶς, τότε δὲ ἐλεγχθησομένην ἀνατραπέντων αὐτῆς τῶν δογμάτων. ab huiusmodi sole. omnis enim »ecclesia malignantium« frequenter lurnen se habere et dare promittit, tunc autem arguita
et manifestata cum reprobatis dogmatibus suis. non dabit claritatem suam. σελήνην δὲ οὐ δώσουσαν τὸ φέγγος τὴν τῶν πονηγρενουμένον ἐκκλησίαν, ἐπαγγελλομένην μὲν διδόνοι το φῶς, τότε δὲ ἐλεγχθησομένην ἀνατρατέντων αὐτῆς τῶν δογμάτων. sed et quicumque sive in dogmatibus sive in virtutibus falsis hominibus quidem veritatem promittebant mendaciis autem seducebant se
adtendentes, hi convcnicnter dicendi sunt stellae cadentes de caelo, de caelo autem (ut ita dicam) suo, ubi erant altitudines constitutae extollentes se »adversus scientiam
dei«. τοὺς δὲ ἐν ὐψώμασι λόγων ἐπαιρο- μένους »κατὰ τῆς γνώσεως τοῦ θεοῦ« τοὺς πεσουμένους ἀστέρας ἐκ τοῦ ἰδίου οὐρανοῦ. 2 ad commendationem autem sermonis huiusmodi utetur exemplo Proverbiorum dicente: »lumen iustorum semper inextinguibile est, lumen autem impiorum «
vobis lumen scientiae«) lumen esse iustorum, falsam autem lumen esse impiorum, et sanctorum quidem lumen semper inextinguibile esse, cadentium autem a veritate lumen extingui. obscurahitur ergo lumen solis illius quem diximus et lunae illius quam exposuimus, sed et *** omnes qui extollunt se »contra scientiam dei«, cadent ab
sua, quam arbitrati sunt esse caelum; forsitan et sic convenit quod est dictum: wvidebam satanam sicut fulgur cadentem de caelo«. autem accidentibus de huiusmodi sole et luna et stellis, virtutes caelorum divinae non omnino inmobiles erunt, sed movebuntur, quando arguitus fuerit ille sol et obscuratus, et luna illa non exhibebit claritatem
suam, et tales stellae ceciderint, sicut et ludas dicit in epistola sua. tunc quod clarum est apparebit in caelo et omni, qui portavit »imaginem caelestis«. cum autem haec ita fuerint facta, tribus caeli laetabuntur; terrae autem trihus quae imaginem portaverunt terrae, plangent se. adhuc autem pro commendanda huiusmodi sua
traditione adiciet dicens, qui hanc fecit interpretationem, quoniam sensibili sole obscurato (ut hoc ita esse concedatur) et luna claritatem non dante et cadentibus stellis nec est possibile esse hominum tribus in terris. si autem possibile non est, utique nec (secundum quod loquitur textus) plangent se tribus terrae. tunc ergo (sicut ait dominus
in evangelio) »qui nunc rident«, tunc plangent se, et plangebunt qui sint tribus terrenae. secundum haec et Esaiae sermones et loel temptabit interpretari, qui vult ad moralem expositionem sublevare quae dicta sunt.
sine ratione est adsumere de Revelatione lohannis, de tertia parte 3 stellarum tracta a cauda draconis in terram. dicit enini ita: »et visum est aliud signum in caelo, et ecce draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem et super capitibus suis coronas septem, et cauda eius traxit tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram«
omnia haec exponere singillatim de capitibus septeni draconis, quae forsitan possunt referri vel ad aliquos principes rerum nequitiae, sive ad tanta ducentium »ad mortem« peccata, non est temporis exponentur autem tempore suo in Revelatione lohannis. sed nec decem cornua dicere (quoniam sunt regna serpentinae malitiae et
habentia serpentis naturam, [et] super pectore et ventre incedere per peccata) nec modoexponere tempus est, quid
deum tuum « et »venite post «, et ad haec quidem obstruit aures suas peccatum autem sequitur, trahitur a cauda draconis vadens post eum. si autem contigerit eum, qui sic vixit ut audiat: »vos estis lux mundi«, et aliquando splenduerint opera eiiis bona, hic constitutus stella et in caelo habens conversationem, si avulsus fuerit
a dracone in terram, hic erit stella a cauda draconis tracta et missa in terram. sic stellae a cauda draconis trahuntur et mittuntur in terram. sunt autem ahae (quarum pars ahqua obscuratur et, quod maius est quidem, luminosum est), quas videtur ostendere de Revelatione sermo sic habens: »et quartus angelus tuba cecinit; et percussa est tertia
pars soHs et tertia pars lunae et tertiapars stellarum, ut obscuretur tertia 4 pars eorum.« sunt autem quidam, qui nec omnino servaverunt dictum est: »sic luceat lumen vestrum coram «, nec omnino extincti 868 et obscurati sunt sed ex parte. quidam enim propter scientiam quideni fulserunt sicut splendor caeli, quidam autem propter
conversationem facti sunt sicut stellae caeli. sed videmur quibusdam non consequenter secundum praecedentes expositiones haec protulisse et pro parte exposuisse, quoniam illic quidem stellas casuras diximus, qui videbantur fuisse stellae non autem erant. hic autem de his, qui vere fuerunt stellae et aut ad plenum ceciderunt aut ex
parte. ad quos respondemus quoniam proferentes exempla haec quae protulimus hoc demonstravimus, quia omnino steUae homines sunt intellegendi, non quales stellae. alioquin ille locus suam habet interpretationem et hic suam.
plangent se tunc tribus terrae. ad haec non est absurdum uti exemplis Zachariae prophetae ita habentibus: »et erit in illa die quaeram auferre omnes gentes quae veniunt super Hierusalem, et effundam super domum David et super habitantibus in Hierusalem spiritum gratiae et miserationis; et respicient ad me quoniam saltaverunt, et plangent
super se planctum sicut super dilectum, et dolebunt
secundum se, tribus domus Levi secundum se et mulieres eorum secundum se, tribus domus Semei secundum se et mulieres eorum secundum se, et omnes rehctae tribus secundum se et muHeres eorum secundum se.« omne igitur terrenum agmen cum sit tribus quod esse sibi ipsi adtribuerunt, maxime si oportet in aliquo peccatorum
abundantius plangere, plangent cum simihbus suis.
fuerunt ecclesiae et sacerdotium habuerunt iniunctura et non bene dispensaverunt praeposituram suam, tribus sunt domus Levi plangens. et verum quidem dicere, vel de his quas diximus vel de tribu Semei, dei solius est. nos autem in praesenti putamus, quoniam omnes, qui catechizati fuerunt et instructi sunt divino mysterio, nec fuerunt
ordinati in aliqua tribuum, quas diximus supra, et peccaverunt peccata gravia (quales sunt pknimi laicorum), tribus sunt Semei, reliqui auteni homines quas dixit tribus relictas, quas non specialiter nominavit. non autem qualecumque est opus dicere et de mulieribus singularum tribuum plangentibus se secundum se. et vide si potes in
singulis quibusque classibus eos quidem, qui corporaliores et mundialiores fuerunt, dicere mulieres, qui autem eoruni conparatione meliores fuerunt, viros fuisse.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.