praeceptum verbi, ut qui fugit, quae fugere oportet, melior sit eo qui non fugit et ideo talia et maiora delinquit per hoc, quod non fugit, sed semetipsum subditum facit perdentibus animam malis. quoniam est autem constituta fuga atque laudabilis, manifeste docet apostohis dicens: »fugite fornicationem«. fugit autem fornicationem qui
occasionem inritantem et provocantem ad fornicandum evitat, et neque iuvenibus in fabulis iuvenahbus conmiscetur (in quantum potest), ne forte consumatur per eas, neque descendit ad consuetudines 1 eorum talium, sed avertit se omnino ab huiusmodi hominum concitationibus. qui vult fugere fornicationem, audiat et illud quod dicitur: »cum psaltatrice noli adsiduus esse, ne forte consumaris in desideriis « fugit autem fornicationem abundantius. qui accendentes et
excitatrices seminis escas in quantum valet evitat, et vino si potest fieri non utitur, donec transeat ferventior aetas; si autem utitur, modico utatur secundum apostolicum praeceptum dicens: »Timothee, iam noli aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates«. et quid plura ? illc est
fornicationem fugit, et semper fugam istam laudabilem operatur, quae a deo fugere non permittit. operatur autem hanc fngam, qui promptus est ad fugiendam fornicationem. et non solum fornicatio nobis est fugienda, sed et omne peccatum. ideo bene dixit scriptura: »quasi a facie serpentis fuge «. frequenter autem convenit fugere
ab Antichristo verbo et »falsi nominis scientia«, maxime quando sic idoneus est homo, ut habeat dominum in se operantem qui interficiat »spiritu oris persuasiones persuasiones mendaciorum. nec ascendit ad tantum altitudinis, ut habeat in se eum, qui destruit »inluminatione adventus « omnem persuasionem verisimilitudinem veritatis habentem
et adsimilantem se veritati.
«. et si fugerit in montes quos praecepit dominus, veniet ad locum sanctum, in quo factus et videns visum illum magnum dicet quod dictum est: »transiens videbo visum hunc «. et qui huiusmodi est, audiet: »solve calciamentum pedum tuorum, locus enim in quo tu stas. terra sancta «. »fugiant« ergo »in « qui
fugiunt secundum dei mandatum. quoniam ergo in tranquillitate animae constitutae possunt impetrare fugam salutis, heme autem conprehendente incurrunt in eos quos fugiunt, ideo orent ut ne fiat fuga eorum hieme vel sabbato, si quidem vigilaverit Christus in eis. si autem obdormierit, tunc descendens »procella venti in stagnum
etiam super eum qui fugit, quia non simul lesus fugit cum ipso, ostendens ei fugam optimae viae. tamen si descenderit aliquando procella et hiemem fuerit operata, oret quis et suscitet orationibus suis Christum ut increpet »vento et «, ut »tranquillitate « iterum fugiat, ut non conprehendatur a fornicatione aut
vana aut ab aliquo malo se persequente, vel ab ipsa abominatione desolationis, 863 id est dogmate falso.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.