propheta dicens: »a timore tuo, domine, in utero concepimus 1 et parturivimus et peperimus spiritum salutis quem fecisti super terramw. sicut enim in qyraefjnaniibus formatur et figuratur semen, sic et in anima, quae suscipit verbum, paulatim formatur et figuratur conceptio verbi in ea. et hoc puto dicere Paulum ad Galatas: »filii
mei. quos iterum parturio. donec formetur Christus in vobis«, simile est, tamquam si dicat: donec formetur et manifestetur verbum in vobis. in epistola ad Timotheum dicit item salvandam mulierem »per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctitate cum castitater«. quae est autem haec mulier, nisi
quae verbum concipit dei et veritatis, et parit opera bona similia Christo ? inrationabile autem est aestimare de sensibili generatione dictum quod ait: »mulier seducta in praevaricationem facta est; salva autem erit per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctitate cum castitatec animae ergo, quae noviter susceperunt
verbum et adhuc praegnantes constitutae necdum fructificaverunt in eo, in utero intelligibiliter habentes, non possunt sustinere »stantem in loco sancto« adversantem veritati sermonem, neque quominus seducantur persuasionibus 862 eius. propterea si aliquando »abominationem desolationis« (secundum quod tradidimus) »stantem
loco sancto« viderit anima in utero habens, quae necdum ex verbo, incurrit in vae quod dominus dicit: vae praegnantibus; proiciet enim conceptionem et evacuabitur a spe quae est in actibus veritatis.
fuerit enutritum sufficienter augentibus et magnum facientibus eum nutrimentis, sed manserit inmaturum, secundum similitudinem sugentis lactatum, et super huiusmodi generationes veniet quod super sugentes. si autem (sicut in multis exemplariis) scriptum est vae sugentibus, dicendum est quoniam animae sunt quae lactafttur adhuc,
ad quas dicit apostolus: »lac vobis potum dedi, non escam; non- 2 dum enim poteratis, sed nec usque adhuc potestis, adhuc enim estis carnales«. dicit autem et alibi: »facti estis opus habentes lacte, non sohda esca. omnis enim qui lacte alitur, inperitus est verbo iustitiae: parvulus enim est«. istae sunt ergo animae, quae
infirmitatem. et quia facile seducuntur, non possunt inseducibiliter permanere a conspectu abominationis desolationis stantis »in loco sancto«: seductae enim consentiunt ei utpote deo. et est haereticorum ecclesias plenas de lamentandis jyraegnantibus vel nutrientibus vel sugentibus. plerumque enim animae, quae in ecclesia
praegnantes fuerunt aut nutrientes aut sugentes
diebus illius abominationis desolationum. omnis enim qui audit verba »iniquitatem in excelsum« loquentium, et suscipit ea in eius, ille abominationi desolationis subditus fit.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.