et, secundum quod possumus, exponamus eadem iterum spiritaliter.
ut non seducatur a desolationis abominatione. locus igitur sanctus intelligibilis est omnis dictio scripturae divinae, quam locuti sunt sancti prophetae qui fuerunt a saeculo, Moyses et post eum ceteri; non solum autem, sed etiani dictio evangelistarum vel apostolorum lesu Christi. in hoc ergo loco sancto omnium scripturarum tam veteris
testamenti quam novi Antichristus, quod est falsuni verbum, stetit frequenter, per hoc ipsum quod stare videtur in scripturis divinis, ostendens se
quasi sit deus et quasi ipse sit Christus dei verbum, et ipse est abominatio desolationis. est enim frequenter videre in argumentationibus impiis dogmatum apud
haereses hanc ohominationem desolationis, lationis, id est Antichristum falsum verbum, Vgl. C Nr. 255 (= Β [Matthaei] 11,48,14) Or.: βδέλυγμα ἐρημώσεως) κατὰ ἀναγωγὴν ἑτερόδοξος λόγος καὶ ἀσεβὲς δόγμα εἰσαγόμενον ἀπὸ τῶν ῥητῶν τῆς γραφῆς, οἷς χρῶνται οἱ ἑτερόδοξοι. τὸ δὲ »ἑστὸς« δηλοῖ ὅτι κατασκευαῖς βεβαιοῦν θέλει τὰ ἑαυτοῦ δόγματα ὁ Ἀντίχριστος λόγος. abominationem desolantem a deo omnem hominem, qui receperit eam in se aboniinationem adversantem veritati, extollentem se super
omne verbum quod est extra eum, quod adnuntiatur esse verbum dei, extollentem se et super omne quod unusquisque hominum colere 1 vult, sive vere sive mendaciter (nam uniunquodque haeresium dogma non solum veritati adversatur, sed etiam ceteris dogmatibus similiter falsis), et quoniam sic extollitur, ut etiam in templo scripturarum sedeat, per ipsum templum, id est per ipsas scripturas, volens se ostendere
quoniam ipse vere est deus verbum.
desolationis
veritas, eum verbum quod in alieno loco sancto stare videtur, et intellegens talem ahominationem desolationis inritam faciet eam, et eiciet a loco sancto in quo stare videtur. maxime autem destruet eum Christus, qui loquitur in eo, verum lumen. iste autem Christus, si in aliquo loquatur volente audire et prodificari, non infirmatur, 861 sed
omne falsum verbum, quod est abominatio desolationis stans in loco sancto et sedens in templo dei (quod est Antichristus) »interficiet spiritu oris « per eos qui se praebuerint capaces ipsius, quod verbum falsum frequenter non stat, sed etiam sedet in templo, quando quasi rationabiliter et bene constructum videtur. qui autem vident
hanc abominationem desolationis. ita ut possint de ea dicere: »non enim versutias eius ignoramus «, in eo dum legunt intellegentes, quae vera sunt. fugiant falsum, et recedant ubi eos mendacium conprehendere non valebit.
litterae fugiunt ad spiritalia et intelligibilia et sublimes veritatis montes. ut autem intellegamus: fugiant in montes, accipe in exemplum quod dicitur manifeste de fuga laudabili, quale est quod ait apostolus: 2 »fugite fornicationemw, et quod ait Sapientia: »quasi a facie serpentis fuge peccatunid, vel quale est quod in mysterio dicit Rebecca lacob: »ecce Esau frater tuus minatur occidere te. nunc ergo, fili, audi vocem meam, et surgens fuge ad Laban fratrem nieum in Carran; et
habita cum illo aliquos dies, donec avertatur ira fratris tui«. et (arbitror) qui filius est lacob, opera consummans lacob, intellegens omnem morem odibilem deo, qui est Esau, fugit quasi intellegens. si autem non fugiat eum, fornicarius est et pollutus sicut Esau, et quasi non fugiens Esau sed cohabitans ei non fit filius lacob. qui
fugerat eum. ipse autem lacob habitans cum Laban utiliter sibi et dispensationi. quae erat secundum deum, »abscondit cor Syri. ut non adnuntiaret ei quoniam fugiebat«, et fugiebat ipse »et omnia bonum est ergo fugere etiam a Laban, a consiliatore carnalium qualitatum, in quibus habitantem non oportet permanere in eis, sed fugere
cum omni domo sua. nam et si voluerit persequi post eum, deus illum avertet a fugientibus ipsum, ut, etsi conprehenderit eum postmodum aliquando. nihil mali facere ei possit fiducialiter pronuntianti atque dicenti: »apud quem inveneris deos tuos, non vivat in conspectu fratrum nostrorum: cognosce quid tuorum est apud me, et
accipeu; nec enim cognosci poterit aiiquid apud lacob de rebus Laban,
habetur, fugiat in montes spiritalium novitatum. et si quis inventus fuerit ascendisse swper tectum verbi et stare in fastigio aedificationis eius, non descendat inde occasione ut auferat aliquid de domo sua; nihil enim opus habebit manens in tecto et abstinens se ne quando inde descendat. et si fuerit quis in agro — sive in eo in quo absconditus
est thesaurus sicut dominus ait in parabola quadam, aut qualis fuit 3 ager ille lacob plenus, cui adsimilaverat eum benedicens pater ipsius et dicens: »ecce odor filii mei sicut odor agri pleni quem benedixitdominus« in quo agro secundum spiritales benedictiones legis benedicitur omnis qui secimdum legem vixerit, dicente scriptura: »benedictus tu in
civitate, et benedictus tu in agro« — qui ergo est in tali agro plantationis »quam plantavit pater «, non revertatur retro. non enim tantummodo ille »qui mittit manum in aratrum et reversus fuerit retro, non est aptus regno dei« sed etiam qui in agro est, tradidimus, et reversus fuerit retro causa eorum quae oportuerat oblivisci,
sine dubio incurret in abominationem desolationis, id est in seductionem verbi mendacis: et maxime si spoliaverit se vesti- mentum suum vetus, id est »vete- rem hominem Π 274, 3 An.: ἀποτιθεμένους τὸν παλαιὸν ἄνθρωπον τοῦτο γάρ φησι τὸ ἱμάτιον)
cum actibus «, et iterum conversus fuerit retro tollere vestimentum suum. diligenter ergo debemus adtendere, ne forte aliquid eorum, quae sunt deorsum et sunt in domo, velimus descendentes tollere aut relictum vestimeiitum retro repetere relinquentes agrum et conversi retro, cum debueramus »adpetere ea quae sunt priora, et oblivisci
posteriora«, et neque stare in aliqua regione illa, sed in monte ut non conprehendamur cum his qui sunt conbusti propter quod in Sodomis sunt conprehensi.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.