stantem quidem in Ιοcο sancto abominationem desolationis principem esse qui Hierusalem circumdedit exercitu. itaque quoniam pessima contigerunt his qui tunc fuerant in ludaea. ideo haec futura prophetans 1 populo dominus dicit: tunc qui in ludaea sunt, fugiant in montes. et talia fuerunt quae eontigerunt in tempore illo, ut ita dicamus, ut qui esset super tectum domus, non haberet tempus descendere et tollere aliquid de domo sua, et qui in agro non posset reverti in civitatem et
tollere vestimentum suum. et non erat tunc tempus misericordiae neque super praegnantes neque super lactantes neque super infantes earum; ideo dicit (quantum ad verba dico): »vae praegnantibus et nutrientibus in illis «. et quasi ad ludaeos loquens, qui arbitrabantur in sabbato non oportere vel agere vel ambulare viam amplius quam
est sabbati iter, ideo dicit: »orate autem ne fiat fuga vestra in hieme vel «; non solum enim in »sabbato«, sed etiam in »hieme« pessimum erat salutem quaerere per fugam.
populo »qualis numquam fuit ab initio mundi usque « ad tempus Christi. sed nec postea fieri potest ut talia eis contingant, propter quod ausi sunt manus inferre super verum Christum dei, cuius mysterium et nomen venerans David dicebat de Saule se persequente et occidere se volente: »non iniciam manus meas in Christum domini «, praecisionem
autem dierum illorum futuram »propter electos « dei qui credunt in Christum, adbreviationem intellegimus dierum illorum. tunc autem in magna calamitate populo constituto et electis qui sunt in ludaea pericula patientibus, multi seductores dicebant: »ecce hic Christus, ecce illic «. quos observare docens discipulos suos dicebat: »tunc si
quis vobis dixerit: ecce hic Christus, ecce illic, nolite credere; surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigiaw. dicere autem quis potest aut Simonem Magum, qui dicebat se esse virtutem dei magnam, aut si quis ei similis fuit, volens »seducere, si possibile esset, et elector «. haec praevenientes diximus,
non adicientes in hoc loco aliam expositionem nisi eam quae secundum textum est, propter eos qui traditione simplici delectantur, ut quae videntur eis utilia diceremus, quoniam haec dominus futura prophetans praescius veritatis exposuit.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.