una, et in dimidio septimanae tolletur sacrificium et libatio, et super templum abominatio desolationis erit, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem «. vere quidem conprehendere sermones Danielis nullius est alterius, nisi spiritus sancti qui fuit in Daniele, ut de septimanis omnem manifestet sermonem
et de abominatione desolationis dicta ab eo. si autem oportet et nos pauca secundum quod nobis videtur exponere de hoc loco, dicendum est quoniam septuaginta annos, qui fuerunt post adventum salvatoris nostri, demonstrare videtur sermo. haec enim septimana, quae propter septem decadas annorum dicitur septimana, confirmavit
testamentum multis, quando et apostoli Christi post ascensionem ipsius orationi et verbo instantes a deo inluminabantur in omnem scientiam voluntatis divinarum scripturarum a spiritu sancto. in dimidio autem septimanae, id est in tribus et semis decadis annorum, sublatum est sacrificium altaris, id est in triginta quinque annis inpletum est quod
fuerat scriptum: »in dimidio septimanae tolletur sacrificium 859 e libatio «. tunc autem et super templum, quod fuit in Hierosolymis, facta est abominatio desolationis templi et civitatis, in eo videlicet tempore »quando viderunt circumdatam Hierusalem ab exercitu «, ut (secundum quod prophetaverat salvator de ea) cognoscant »quod adpropiavit
desolatio eius «. et hanc desolationis abominationem factam super templum ab exercitu Hierusalem circumdante dicit propheta »usque ad tempus consummationis « manere, ut consummatio fiat mundi super desolationem Hierusalem et templi Ciuod est in ea. et ubi sunt »qui se dicunt ludaeos et non sunt « ? qui dicunt: aedificabitur
Hierusalem quae est deorsum, priusquam saeculi consummatio fiat ? 1 »consummatio«, inquit »dabitur super desolationem eius«. si et aedificabitur teiiiplum, aedificabitur ei »qui adversatur et extollitur supra onme quoil dicitur deus aut quod colitur, ut sedeat in templo « huiusmodi, »ostendens se quasi sit deus«: »quem dominus lesus
spiritu oris sui et destruet inluminatione adventus sui «. sive ergo placeat quibusdam aedificari hanc Hierusalem super terram, tamen non erit falsuni quod dicitur, consummationem esse dandam »super desolationem ipsius «.
niam in Chronicis Phlegontis cuiusdam dicitur (si tamen debemus et hunc quasi vera dicentem de templo suscipere), quoniam circa quadragesimum annum a quinto decimo anno Tiberii Caesaris facta est destructio Hierusalem et templi quod fuit in ea. deduc ergo praedicationis domini fere annos tres et tempus resurrectionis ipsius, quando
»per dies quadraginta apparens illis « docebat »eos de regno dei «, et invenies forsitan plus minus quoniam circa dimidium »septimanae« (conputans per decadas annorum) est conpletum quod dictum est: »tolletur sacrificium meum et libatio «, quando et »super templum abominatio desolationis « est facta, quae desolatio usque ad tempus
consummationis manebit; »consummatio« enim, secundum quod diximus »dabitur super si autem constat nobis talis traditio »septimanae«, dicentibus (quantum ad dictum) inpletum esse, quod dictum est, non solum: »tolletur sacrificium meum et libatio «, sed etiam illud quod scriptum est, ut abominatio desolationum super
templum contingat, sine dubio manifeste ostenditur adventus Christi etiam ex verbis Danielis prophetae dicentis: »septuaginta septimanae concisae sunt super populum tuum et super civitatem sanctam, ut 2 consummetur peccatum et signetur peccatum et deleantur iniquitates, et ut adducatur iustitia aeterna, et ut signetur visio et propheta, et unguatur sanctus sanctorum. et cognosces et intelleges ab exitu verbi respondere et aedificare Hierusalem usque ad Christum ducem
septem septimanae et septimanae sexaginta duae; et convertetur et reaedificabitur platea et murus, et evacuabuntur tempora. et post septimanas sexaginta duas interibit unctio et iudicium non est in eo; civitatem autem et sanctum corrumpet cum duce veniente, et excidentur in diluvio; et usque ad finem belli concisi interitus. et confirmabit
testamentum multis septimana una; et in dimidio septimanae tolletur sacrificium
quidem peccatum signatum est, credentium autem iniustitia est deleta et post deletionem eius adducta est in Christo vita aeterna. sed »quoniam lex et prophetae usque ad Iohannem « qui ostendit Christum, propterea puto dictum signari visionem et prophetam. nam quoniam nequaquam sunt in prophetis visiones post lohannem, ideo
signata est visio et propheta. signata autem visione et propheta, unctus est unigenitus sanctus sanctorum Christus. quem Christum unctum cognoverunt prophetae et Daniel et intellexerunt ahquo modo »ab exitu verbi «, quando »verbo domini caeli firmati sunt «. et »ab exitu verbi respondere « in sanctis qui ab initio fuerunt et prophetis
domini, sed et »aedificare Hierusalem usque ad Christum ducem « transierunt »septimanae sexaginta duae «: hoc est primum quidem 3 anni quadringenti nonaginta qui fiunt per decadas conputatae septimanae septem, post hoc autem anni quatuor milia trecenti quadraginta qui fiunt similiter per decadas conputatae septimanae sexaginta duae. jjost quos reversus est Christus, et aedificavit plateam
in qua sapientia »fiducialiter agit «, et murum in cuius fastigio »praedicatur«. evacuata sunt autem populi tempora, propter quod super additas septem septimanis sexaginta duas septimanas sublatum est a populo chrisma quod fuit in templo, ut iam non sit iudicium apud eos. sed et civitas et sanctum corruptum est cuni superveniente
postea duce populo illi, sive Herode sive Agrippa (hunc enim dicit esse historia Iudaeorum).
autem tacet nomenChristi, corrumpendum introducit ducem, quoniam defecit dux post Christum et »dux de femoribus eius «, venit enim »cui reposita 860 erant «. post quem excisus est »in diluvio « populus »usque ad finem belli concisi « super eos. sed his accidentibus illis, confirmavit deus »testamentum multis « in septimana una: in cuius
septimanae dimidio cessare fecit incensum et sacrificia et templum (quod arbitror a pinna nominavit) interiturum »usque ad consummationem « in festinatione, quando et derelicta est peccantibus eis domus eorum. quae autem sequuntur in textu Danielis. sicut potuimus, exposuimus. haec auteni omnia visa sunt nobis ex Daniele iuxta
interpretationem evangelici textus adponere, ut manifestemus verbum quod ait: cum videritis abominationem desolationis. quod dictum est per Daniel; prophetam, stantem in loco sancto, quem qui intellegat.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.