praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (24, 9 — 14).
autem discutere quis velit quod ait omnibus gentibus. non satis inveniet certum, quoniam omnibus etiam in ultimis partibus terrae commorantibus gentibus odio habetur populus Christi: nisi forte et hic aliquis dicat propter exaggerationem multarum positum omnibus pro multis. proponens autem tibi quod dicit tunc tradent vos, invenies
quaestionem. nec enim postquam insurrexerunt »gens contra gentem et regnum adversus regnum «, et post »fames et pestilentias per loca « tunc traditi sunt in tribulationes et occisi sunt et odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Christi: nam et priusquam haec fierent, traditi sunt Christiani in tribidationes et dantes testimonium veritati
sunt interfecti et odio habiti sunt gentibus, cum quibus habitaverunt.
omnia patientur jyropter nomen Christi, cum surrexerit »gens contra gentem et regnum adversus regnum, et fient fames et pestilentiae et 1 earum discutientes invenire aliquid quod loquantur. cuni haec ergo contigerint mundo, consequens est, quasi derelinquentibus hominibus deorum culturam, ut propter multitudinem Christianorum dicant fieri bella et fames et pestilentias. frequenter enim famis causa Christianos
culpaverunt gentiles et quicumque sapiebant quae gentium sunt, sed et pestilentiarum causas ad Christi ecclesiam rettulerunt. scimus autem et apud nos terraemotum factum in locis quibusdam et factas fuisse quasdam ruinas, ita ut qui erant impii extra fidem causam terraemotus dicerent Christianos — propter quod et persecutiones
passae sunt ecclesiae et incensae sunt — non solum autem, sed et qui videbantur prudentes, talia in publico dicerent. quiapropter Christianos fiunt gravissimi terraemotus.
omnes gentes adversus Christianos; cum autem contigerint quae Christus praedixit, tunc quasi succendendi sunt omnes a quibusdam gentibus incipientibus Christianos culpare, ut tunc fiant persecutiones iam non ex parte, sicut ante, sed generaliter ubique adversus populum dei. tuTic continget illud ut multi scandalizentur, qui videntur
in fide consistere; et alter alterum tradent. et erit odium inter ipsos etiam qui videntur fideles. tunc ’pseudoprophetae multi insurgent multitudinem insensatorum fallentes; tunc et refrigescente caritate non sohim apud infideles. sed etiam in ipsis fidelibus. et fervor caritatis ex multis iniquitatibus refrigescet, ita ut pauci remaneant certantes
pro veritate usque ad finem, qui et salvandi sunt soli. et in hoc statu constitutis rebus. evangelium, quod prius non fuerat praedicatum in toto mundo (multi enim non sokim barbararum, sed etiam nostrarum gentium usque nunc non audierunt Christianitatis verbum), tunc praedicabitur, ut omnis gens evangelicam audiat praedicationem et
nemo derehnquatur, qui non audivit. et tunc erit saeculi finis.
multi et invicem tradent. nondum enim multi proditores 2 de ecclesia facti sunt, et nondiim multi falsi prophetae extiterunt rrmltos fallentes. sic et nondum odio habiti sunt ab omnibus gentibus, etiam in ultimis partibus terrae habitantibus, propter nomen Christi, sic et nondum est praedicatum evangeliunt regni m toto orbe. non ergo
fertur praedicatum esse evangelium apud omnes Aethiopas, maxime apud eos qui sunt ultra flumen, sed nec apud Seras nec apud Ariacin nec*** audierunt Christianitatis sermonem. quid autem dicamus de Britannis aut Germanis, qui sunt circa Oceanum, vel apud barbaros Dacos et Sarmatas et Scythas, quorum plurimi nondum audierunt
evangelii verbum, audituri sunt autem in ipsa saeculi consummatione ? aspice enim quod ait: et praedicabitur hoc evangelium regni in toto orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc erit finis. si autem vult quis temere dicere praedicatum esse iam evangelium regni in toto orbe in testimonium omnibus gentibus, consequenter dicere poterit ei, quod ait
tunc eritfinis, iam finem venisse — quod dicere temeritatis est magnae et hominis non inteilegentis, quae Paulus ad Thessalonicenses secunda dicit epistola, dicens: »ne quis vos seducat ullo modo (quasi instet dies domini); quoniam nisi venerit primum discessio et revelatus fuerit homo peccati, filius interitus (et cetera), non erit domini dies «.
insidias a contrariis operationibus patiatur quasi magnus athleta, et traditus in tribulationes derelinquatur. »multae« enim »tribulationes 3 iustorum«, et quanto quis iustior voluerit fieri, tanto magis angustam et trihnlatam cum adfeetu ambulans viam in tribulationes incurrit et tribulatus occiditur mundo; et quanto ad manifestiorem proficiscitur visionem verbi, tanto amplius (quoniam perfectior invenietur
Christus in eo) ab omnibus odientibus Christum odietur, non tantum a (jentibus omnibus Becwndvim carnem, quantum a gentibus spiritalium nequitiarum. ipsa enim inplantata manifestatio proprietatum Christi in eo, propter quas et dicitur Christianus, facit eum ab omnibus habentibus spiritum mundi odiri, adhuc ad perfectionera
Christi ampHus et ampUus contendentem.
possunt: quae causa fiet ut odiant se invicem. et cum huiusmodi quaestiones in phires venerint, multi quidem erunt non sane tradentes de futuris sermonem et quomodo non oportet interpretantes prophetas, quos pseudoprophetas quis dicere non peccabit seducentes multos, valde autem pauci erunt veritatem investigantes. falsae autero
doctrinae a proposito veritatis fortem quidem solvent. eos autem qui prurientes sunt aure multiphcabunt, ad delectamentum eorum loquentes iniquitatem legi contrariam. et tantum nocebunt verba docentium multorum contraria, ut etiam ferventem dilectionem (quae prius fuerat in simpHcitate fidei) refrigescere faciant aestimatione
conprehensionis divinorum mysteriorum et veritatis. sed qui potuerit videns omnia haec manere in primo apostohcae traditionis et ecclesiasticae inductionis proposito, ipse salvabitur. et sic praedicatum evangelium in animas omnium erit in testimoyiium omnibus gentibus, id est omnibus cogitationibus incredulis omnium animarum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.