in isto loco, secundum ea quae dixi, consequenter et hic sunt dicenda: quoniam si quis gloriosam et regalem formam verbi visurus est et adventum ipsius gloriosum, necesse est ei, ut excitetur non solum 1 audire »proelia et auditiones « intelligibilium »proeliorum«, ut videns discat nequaquam terreri, sed etiam ut videat gentem mendacii alicuius et motum verborum trahentium ad aliquam sectam insurgentem adversus aliam aliquam mendacii geMtern, quoniam huiusmodi
gentibus numquam est pacificus finis. quod frequenter videmus inter haereses fieri et inter ecclesias malignantium, surgere alterius haeresis gentem super gentem alterius haeresis, sic et regnmn alicuius verbi insurget adversus alterius verbi erratici regnum: quoniam Satanas et omne mendacium adversus seipsum dividitur semper, propterea
non potest stare. ergo qui proficiscitur ad videndam gloriam Christi et regnum, hoc est verbi perfectionem et regnum quod regnat et dominatur, ponens omnes adversarios sermones sub pedibus suis et in conculcationem pedum suorum, necesse est ei, ut quaerens veritatem frequenter inopiam sensuum patiatur, quibus proprie anima enutritur
ad requisitionem eorum quae sunt quaerenda. et sicut aliquando qui proficiscebantur ad terram promissionis adfhcti sunt
in nobis, quando quaerimus aliquem veritatis sensum in scripturis: priusquam inveniamus quod quaerimus, aliquam inopiam sensuum patimur, donec solvitur in nobis eiusmodi inopia sensuum a deo, qui dat dignis »escam in tempore opportuno « ad manducandum et vestimentum ad induendum.
Oportet etiam eum, qui videt gloriosum adventum, id est adventum sapientiae in animam suam — necesse est eum videre pestilentias morbidorum sermonum et nihil pati ab eis. pestiferi autem sermones sunt omnes, qui ab hominibus pestiferis proferuntur, »iniquitatem in excelsum « loquentibus et ponentibus »in 2 caelo os suum« in superbia et magna promissione: utputa, sermones adversus creatorem mundi et impiae blasphemiae quaedam ’pestilentiae sunt animarum, corrumpentes hominum mentes et facientes animas in errorum suspicionibus aegrotare; Valentini etiam
de masculinis et femininis saeculis fabulae et de nativitate creatoris mundi, quam ex falsa sapientia confinxerunt, et quaecumque alia garrulant. quid aliud sunt nisi pestilentiae; Basilidis quoque sermones, detrahentes quideni eis, qui usque ad morteni certant pro veritateut confiteantur »coram hominibus « lesum, indifferenter 857 autem agere
docentes ad denegandum et ad sacrificandum diis alienis, non minus pestificant et corrumpunt audientes se, qui in hisdem sermonibus docent non esse alias peccatorum poenas nisi transcorporationes animarum post mortem. nam ut dimittam manifeste falsum esse quod dicitur, adhuc autem toUunt ab hominibus salutarem timorem, et qui
vel propter timorem futurarum poenarum servaturi se fuerant a multi tudine peccatorum, nutriunt audaciam impietatis eorum. multaeigitur fames et pestilentiae erunt omnibus videre volentibus gloriosum Christi adventum in anima > sua >. sed nihil eis nocebunt; videbunt enim tantummodo eas, nihil autem patientur ab eis. patientur autem et
motus eorum, quae quaeruntur in plurimis locis scripturarum verisimilitudinem contrarietatis vel mendaciorum habentibus; sed postmodum patientur nihil. nec motus auditionum falsarum avellet eos ab expectatione gloriosi et divini et perfecti adventus lesu Christi verbi. et qui dicturus est: »a timore tuo, domine, in utero concepimus
et parturivimus, et peperimus spiritum salutis quem fecisti super terramc, aut secundum quod dictum est: »filii mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis«, necesse est eum 3 in omnibus istis doloribus fieri famis et pestilentiarum et motuum, quos sustinens pariet quod concepit et formavit in se Christum verbum, ut dicat in nativitate eius: »ecce evangelizo vobis gaudium magnum«, et »gloriam in excelsis deo et pacem super terram «,
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.