ante consummationem mundi sunt eventura, maxime autem de proeliis. quoniam sicut adventus Christi in ’imis gentibus divina virtute fecit pacem, secundum quod dicit propheta de illo: »orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis donec extollatur luna «, et sic pax multiplicata est mundi propter incrementa ecclesiarum futura. ut ea
pax sahitis multorum fiat occasio, dum non coguntur exire ad bella et pugnare pro patriis sicut pridem fiebat, — sic consequens est et, cum propter abundantiam iniquitatis refriguerit »caritas multorum «, et ideo dereliquerit illos deus et Christus eius, iterum fieri proelia, videlicet dum non prohibentur operationes seminatrices bellorum a
sanctitate, sed magis adhuc nutriuntur propter malitiam hominum supercrescentem, ut omnium accidentium malorum causa esse dicantur, qui accesserunt quidem ad verbum, sed postea »declinaverunt omnes et simul inutiles facti sunt « in mundialibus malis.
et foetent et resolvuntur. adhuc autem et quamdiu steterit »lux mundi «, omnia diriguntur a claro lumine dispensata; cum autem hoc ipsum lumen deminutum fuerit in animis hominum, dum propria et naturali esca non enutritur, tunc occupantibus omnia tenebris, cum in tristitia facta fuerint omnia et calamitatibus, fiet quasi conventus
super omnia adversariarum virtutum, dum non vetantur a sanctis et a Christo in eis, qui solebat eos vetare, sed quasi in tenebris sine aliqua prohibitione operabuntur in cordibus hominum, ut excitent gentem adversus gentem et regnum adversus regnum. si autem (quemadmodum et placet quibusdam) et fames et pestilentiae ab
huiusmodi operationibus fiunt et ab angelis satanae, similiter et fames et pestilentiae tunc invalescent ab advers
seminantur.
deus humanum perdere genus, sed iudicans per partes paulatim in eo, dum fiunt fames et pestilentiae et terraemotus per loca, dat paenitentiae locum his qui ex modicis castigationibus emendantur et convertuntur ad deum. et quemadmodum incipientibus infirmari possibile est adferre medicinalia adiumenta. sic incipientibus fame et pestilentiis
et terraemotibus per loca possibile est quibusdam hominibus 2 ad conversationem et fidem et sapientiam sanctorum purgatoria dare. si autem incipientibus huiusmodi malis non fuerit facta pia correctio, proficient ad peius fames et pestilenfiae et terraemotus, cum locum habuerit »abominatio desolationis«, non contenta parte alia
veniet enini ut etiam »in loco sancto « consistat.
incrementa dolorum? qualis autem et finis erit generalium dolorum in universo mundo, ut non iam per partes sed universum exterminent mimdum ? tamen arbitror, quae sunt secutura, adversus impios fore tantummodo. ut in doloribus acutissimis et diutinis crucientur, donec deponant quae conceperunt et formaverunt semina peccatorum ab
operationibus contrariis. et Pharao Cfuidem, non bene facere cupiens, praecepit omne masculinum quodcumque fuerit natum Hebraeis, ut proiciatur in flumen; deus autem bonus quasi vere bonus occidit semina malorum quae receperunt. ut per multos labores et dolores ea deponant, quoniam conceperunt dolorem et pepererunt iniquitateu-i.
et quid aliud decet deum, nisi ut occidat omnem iniquitatem quam generant peccatores, quibus huiusmodi mortis dies melior est quam dies nativitatis ipsius, secundum quod scriptum est: »melior dies mortis super diem nativitatis « sic et abortum meliorem eo, quod nascitur, bene quis dicet: »et dixi bonum super eum abortum; nam «
abortum huiusmodi »in vanitate venit et in tenebris ambulat, et in tenebris nomen eius contegetur «. et haec tractavimus abundantius consequentia aspicientes, secundum quod ait: haec omnia initia sunt dolorurn.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.