initia sunt dolorum (24, 7. 8).
quemadmodum in omnibus per infirmitatem fit via ad separandam animam a corpore suo, sic talis et tanta creatura mundi, cum corrumpi coeperit, quasi initium habens et finem (quoniam »quae videntur temporalia sunt«, et quia »caelum et terra transibunt«), ante corruptionem ut langueat, ut terra quidem frequentius terraemotibus
conquassetur, aer autem vim quandam morbiferam concipiens pestilens fiat, adhuc autem et vitalis virtus terrae repente deficiens offocet fructus et omnes naturas arborum deficiens generatrix earum virtus. his igitur accidentibus consequens est, ut et mobilis 1 natiira. quasi totius mundi pars aliqua constituta necesse est ut conpatiatur universarum rerum mutationi: utputa, consueta escarum nutrimenta non resumens veniat ad defectum et corrumpatur. nam caeli »peribunt«, quoniam »sicut vestimentum veterescent«,
autem veterescit et senescit, prope interitum est«. consequens ut et propter inopiam ciborum in avaritiam et bella homines excitentur adversus eos, qui non tantam patiuntur inopiam, et ut ex conparatione aliorum, qui in rebus necessariis sunt abundantium, fiant insurrectiones aliorum adversus alios, et gens pugnet adversus
gentem et regnum adversus regnum: possibile est autem cum alia indigentia rerum etiam hominum bonum sensum habentium indigentiam fieri, ut per hoc tranquilla et pacifica vita non inveniatur in multis, sed insurrectiones et lites et perturbationes fiant, interdum quidem propter avaritiam, interdum autem propter concupiscentiam
principatus, aliquando autem et propter gloriae vanae cupiditatem insanam, interdum autem et cupiditate vanae gloriae principum, qui non sunt contenti proprio regno, sed volunt suum quidem extendere principatum et multas sibi subdere nationes.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.