sapientiae dignitatem, vide ergo si recordantes ea, quae superius tradita sunt de eo quod ait: »multi venient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos seducent«, possumus secundum consequentiam etiam ista interpretari. omnis igitur qui perfectus est et videt in animam suam gloriosum adventum verbi, quod conrumpit
et consummat mundum et crucifigit eum viro iusto, ut moriantur ei omnes res mundiales, et qui exercitatos liabet sensus ad capiendum, necesse est ut quaerens et discutiens in multa incurrat dogmatum proelia. audiet etiam multos profitentes veritatem 854 et diversas de ea traditiones, ut sicut bonus miles verbi invulnerabilis animo
maneat ab omnibus profitentibus veritatem, non autem videntibus eam neque manifestantibus sed contraria veritatis quasi veritatem pronuntiantibus, et dignus efficiatr suscipere in animam suam gloriosum Christi adventum, secundum quod est deus verbum, quod fuit »in principio apud «, quod solet venire ad eos qui, postquam
cognoverint »Christum secundum ’ et susceperint verbum quod »factum est caro«, tantum ascendunt prae multis, ut possint non qualemcumque gloriam, sed »gloriam quasi unici a patre«.
anima unaquaeque praebuerit. ei ergo qui perfectus est et ad consummationem saeculi pervenit. quantum ad se, tale apparet verbum, ut qui viderit eum dicat: »vidimus gloriam eius, gloriam quasi unici a patre, plenum gratia et veritate«. ergo si quis dignus est ut tale suscipiat verbum et videat, necesse habet ante huiusmodi 1 visionem verbi audire in anima sua proelia; per alios autem, qui quasi veritatem adserunt quidquid illis fuerit visum, proeliorum auditiones. et bene salvator proficiscentibus ad perfectum discipulis, postquam haec locutus est de proeliis, superaddidit: videte, et non dixit: audite,
hortans eos sollicitos esse, ut oculis animae possint videre (postquam audierint jjroelia et aiiditiones proeliorum) singulorum quae audiumtur naturam et videntes eam non terreantur: quoniam talia intelligibilia proelia solent in diversis persuasionibus occurrere hominibus iustis et conturbare et commovere animas eorum ad dubitandum, ne
forte vera sint quae verisimilia esse videntur cum sint falsa, aut certe vel ad credendum eis perfecte quasi veris.
et audierint auditiones proeliorum »philosophiae et vanae seductionis secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi, et non secundum Christum«, exercitantes seipsos in his dicuntur, quaerunt et cogitant mandatum Christi dicentis: videte, et vident quidem quae dicuntur, videntes autem cum verisimilitudine
mendacia non seducuntur, sed sperant sine vulnere talium proeliorum gloriosum adventum videre Christi, qui est verbum; maxime si audientes secundum Christi mandatum proelia et auditiones proeliorum nullam pertrbationem animae patiantur, sed sub pace dei pro- tecti quae custodit »corda et sensus« dignorum, non fuerint territi. si
autem audiens proelia et auditiones proeliorum, secundum quod exposuimus, non fuerit sollicitus ad videndum ea, quae dicuntur in diversis verisimilitudinibus, et quia non fuit sollicitus ad videndum territus fuerit, non solum decipietur a multis venientibus in nomine Christi et dicentibus: ego sum Christus, verum etiam interficietur
ab huiusmodi gladiis insanabilia suscipiens vulnera, de quibus gladiis dictum est: »vulnerant gladii«, quorum solent sanare. hi autem qui perturbantur et, quia non sibi prospiciunt, in huiusmodi proelium cadunt, illi sunt qui in valle Sion vulnerantur 2 et moriuntur, de quibus dicit scriptura: »vulnerati tui non vulnerati gladio, nec niortui tui niortui in bello«, de quibus nunc tantum nos oportet.
jjroelia et auditiones proeliorum, ut audiens videat et non terreatur, sed viri perfecti in C-hristo, in carne quidem viventis non tamen secundum carneni militantis, cuius militiae arma non sunt carnalia, sed fortia deo et vaientia destruere munitiones et cogitationes extollentium se adversus scientiam dei. nam secundum Salomonem
multas »civitates munitas« haeresium, suasione verborum »ascendit vir sapiens«, et ascendens »destruxit munitionem in impii «. Paulus destruxit, qui paratus fuerat »ad destructionem civitatum munitarum« adversantium veritati. qui talis postquam audierit proelia et auditiones proeliorum videns et quasi
sapiens ascendens super »civitates munitas« et destruens in quibus impii confidebant«, laudans deum et gratias agens deo quo didicit talia proelia proeliari, et servare mandatum quod ait: »sanctificate bellum«) clamat et dicit: »benedictus dominus deus, docet manus meas in bellum, et digitos meos in proelium; misericordia
mea et refugium meum«. et propter huiusmodi proelia de David ab uxore Nabal: »proelia domini dominus meus pugnabit«. puto autem et mysteria esse talium proeliorum proelia, quae in scripturis leguntur; mysteria etiam esse destructionis proeliantium adversus veritatis congregationem maxime, quae leguntur in libro lesu Nave
de destructionibus civitatum et mysteria sunt omnium congregationum adversariarum virtutum.
proeliorum, sed non statim ut audierit, mox erit finis. propter quod finem oportet expectare omnem hominem qui vult fieri salvus, quoniam »qui perseveraverit usque in finem, hic salvus «. secun- 3 dum Lucam autem si audierimus »proelia et seditiones« ne proelia quidem, quae fiunt a 855 »scientia falsi nominis« et a sapientia»principum huius mundi«, seditiones autem non consentientium invicem in conventu ecclesiae. diversas enim sententias de variis
negotiis manifeste audimus (maxime qui volumus proficisci ad perfectionem quae est in Christo), non solum extra ecclesiam proelia, verum etiam in ecclesia intus seditiones: a quibus omnibus alieni fuerunt apostolorum discipuli, quorum omnium, sicut inActibus apostolorum est scriptum, »erat cor et anima «; confirmati enim erant »in
eodem sensu et in eadem dcientia«. tamen nos, etsi audimus proelia et seditiones huiusmodi, non terreamur. »oportet enim primum«, antequam videamus perfectionem sapientiae, quae est in Christo, »fieri haec; sed non statim erit f finis« quem quaerimus. oportet enim stabiliri et confirmari in pace, ut sine terrore simus nec a seditionibus
conturbemur, ut post haec valeamus capere finem qui non est in auditione proeliorum neque in ipsis seditionibus; pacificus enim finis longe est ab omnibus istis.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.