atiditiones proeliorum. et primuni quidem videamus secundum simplicem traditionem, secundum quod multi intellegunt, quid distant auditiones proeliorum a proeliis. pone mihi proelia esse, ubi civitates super civitates insurgunt aut gentes gentibus, ut alter alterius
significent proeliorum ? maxime quia non est dictum: videbitis proelia e audietis de proeliis, sed utrimque posuit audietis; id est et proelia audietis et proeliorum auditiones audietis. et ponamus audire quidem proelia esse, quando filii pacis a proeliis custodiunt oculos suos mundos ut non videant maligna; et (quoniam non possunt aspicere
super labores et dolores) audiunt de proeliis, qualis civitas pugnet adversus
audire, quia proelium est, et iuxta proelium esse et ipsas proeliantium voces audire. habet ergo utrumque suam significationem. et forte 1 qui quideni audit ipsas voces, quae fiunt in proeliis, audit proelia; qui autem de proeliis longe gestis audit, auditicmes audit proeliorum, nec enim ipsa proelia audit. cum sint autem sermones ambigui, potest quis ex diverso dicere, quoniam qui longe quidem est a proeliis, audit
de illis; qui autem est iuxta proelia, audit ipsorum jyroeliorum auditiones. in utroque ergo videtur esse aliquis differentiae intellectus.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.