enim venient in nomine meo dicentes, quod ego sum Christus, et multos sediicent (24. 4. 5).
multos ad credendum, qui dignos se seductione praebuerint. lohannes autem in epistola sua dicit: »et sicut audistis quoniam Antichristus veniet, nunc Antichristi multi multi facti sunt; unde scimus quoniam novissima hora est«. docet his verbis omne verbum, quod a extraneum est et adserit se verbum esse dei, Antichristum esse; sic enim
possibile est intellegere quod ait: »et nunc Antichristi multi facti sunt«, cum unum sit quod est verum. sicut autem manifestat historia lectionum, non multi fuerunt homines in tempore apostolorum qui Christos se esse dixerunt, nisi forte Dositheus Samareus unde et Dositheani dicuntur, et Simon de quo referunt Actus, qui se virtutem esse dei 1 inagnam pronuntiabat. praeter hos neque ante neque postmodum fuerunt, quantum ad scientiam meam.
tellegendus est, veniens in nomine Christi et dicens quod ego sum Christus, mentiens et minime potens ostendere veritatis formam in se. et quoniam eis qui discutiunt verba scripturae, uti inveniant sensum eius, frequenter occurrunt quidam intellectus quasi veri cum non 852 sint veri, aliquando autem trahuntur et ab aliis verisimilibus
coloratis sermonibus, ut non facile inveniatur qui verus est sensus, priusquam adversus mendaces aestimationes inventus fuerit verior sensus et firmior, propterea puto, quod Christus ad interrogationem discipulorum suorum dicentium: »quando haec erunt ? et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?« ita respondit: videte
quis vos seducat. multi enim venient in nomine meo dicentes: ego sum Christus et multos seducent. vere enim qui inplet illud mandatum quod ait: »estote prudentes nummularii«, et illud quod ait: probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala abstinete vos«, multos videbit seduci a falsis intellectibus et verbis profitentibus
esse se Christum dei verbum. et utinam soli qui extra ecclesiam sunt seducerentur facile facile erat cavere seductionem. nunc autem ipsi qui profitentur se ecclesiasticos, de necessariis quibusque capitulis falluntur et seducuntur, sicut ipsa dissensio eorum testimonium est, quoniam et qui intus sunt seducuntur.
etiam eos qui a veritate aberrant. et Marciones quidem et Basilides, et Valentiniani et Apelliani et Ophitae multum a proposita 2 crrant via, qui onmino contraria sapiunt veritati. quidam autem de publicis quidem et raanifestis capitulis non dissentiunt, utputa de uno deo qui legem et evangelium dedit, aut de Christo lesu primogenito universae creaturae, qui in fine saeculi secundum praedicationes
prophetarum »venit in mundum« et suscepit in se veram humanae carnis naturam, ut etiam nativitatem subiret ex virgine, et mortem crucis suscepit et surrexit a mortuis et deificavit quam susceperat humanam naturam. adhuc autem et de spiritu sancto, quoniam ille ipse fuit in patriarchis et prophetis, qui postea in apostolis datus
est, et de resurrectione mortuorum sicut evangelium docet certissime credunt, et omnia quEiecumque feruntur in ecclesiis. de aliis autem non paucis, tamen modicis nova proponunt dogmata, et ipsi utique sunt ex illis qui seducuntur a falsis intellectibus et verbis venientibus in nomine Christi, qui est verbum et veritas. et malum quidem est invenire
aliquem secundum mores vitae errantem, multo autem peius arbitror esse in dogmatibus aberrare et non secundum verissimam regulam scripturarum sentire. quoniam si in peccatis moralibus puniendi sumus. amplius propter dogmata falsa peccantes. si enim sufficeret conversatio morum bonorum hominibus ad salutem, quomodo
apud gentes philosophi aut apud haereticos multi continenter viventes nequaquam salvantur, quasi obscurante et sordidante conversationem eorum dogmatis falsitate ?
Psalmo vicesimo tertio dicit: »quis ascendet in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? innocens manibus et puro «, in Proverbiis autem: «quis gloriabitur castum se habere cor ? aut quis confidat mundum se esse a peccatis ?« mundum ergo corde et corde non alium arbitror esse, nisi eum qui ab omni dogmate falso
mundum et castum possidet cor; sic et innocentem manibus et mundum a peccatis eum aestimo esse, qui in actibus vitae suae inreprehensibilis est. sciendum est autem, quoniam (quantum ad veri 3 tatem) inpossibile est esse aliquem innocentem manibiis et mundum a peccatis, ut non sit purus corde et castus a dogmatibus falsis; sicut e contia inpossibile est mundum quidem et castum esse corde a dogmatibus falsis, ut non sit innocens »manibus« et mundus
a peccatis. haec enim alterutrum se sequuntur et non separantur ab invicem, sermo mundus in anima et vita inreprehensibilis. abundantius autem de capitulo isto tractavimus, docentes nos ipsos secundum ea quae visa sunt nobis in loco, ut custodiamus nos ab omni errore falsorum dogmatum, sive de manifestis et principalibus capitulis
sive de his quae videntur minora, ut audiamus qui dixit: »non declinabitis ad dexteram aut dinistram«, ab eo qui dixit: »ego via«, nec seducamur, sed vigiiemus ne quis nos fallat eorum, qui in nomine Christi dicentes: ego sum Christus, ego sum veritas et sapientia et lumen verum.
omnes virtutes esse Christum et omnes simulatas virtutes Antichristum, quoniam omnes species boni, quascumque habet Christus in se in veritate ad aedificationem hominum, omnes eas habet in se diabohis in specie ad seductionem sanctorum. si
esse iustae, novissima autem earum respiciunt in profundum inferni«. quando ergo videtur iustitia, cum non sit iustitia vera, ea talis iustitia Antichristus est adversus iustitiam Christum. arbitror et castitatem esse Antichristum, quae est apud 853 haereticos in errorem mittens homines, ne intellegant ecclesiasticam castitatem Christum. sic et 4 misericordia cst Antichristus contra misericordiani Christum
denegare Christianitatem; iniquitatem autem »in excelsum« in etiam effusione sanguinis sui loquuntur, et ponunt »in caelo os suumcc est et virtus Antichristus seducens ignorantes, quoniam multi dicturi sunt Christo in illa die: »domine, in nomine tuo daemonia eiecimus, et virtutes multas fecimus«, ad quos respondebit: »discedite a
omnes qui operamini iniquitatem, numquam vos novi«. si enim eos Christus cognovit, virtutes autem se fecisse gloriantur in nomine Christi, non erant virtutes illae a Christo qui non noverat illos, sed ab eo, qui »transfigurat se« non soluni »in angelum lucis« in ipsum Christum. opus est ergo nobis deo auxiliatore et ipso Christo
vivente in nobis, ut adapertis oculis nostris videamus, ne quis nos seducat vel sermo vel virtus, vel ab intus vel a foris, promittens se esse Christum, cum sit inimicus eius ceterarumcpie virtutum ipsius.
opera facit nec verba veritatis eius docet nec sapientiam eius ostendit in se. et quemadmodum (secundum quosdam) Barabbas dicebatur et lesus, sed latro erat nihil habens Jesu praeter nomen, sic multos aestimo Christos sed nomine tantum. nota autem quoniam nusquam invenitur dominus in scripturis hoc ipso sermone utens et dicens:
ego sum Christus, ut ne simile aliquid dicat multis venturis in nomine eius atque dicentibus: ego sum Christus. sufficiebant enim ei ad credentium fidem (quoniam ipse est Christus) opera dei, quae solus poterat facere Christus, et sermo quem docebat et virtus, super mille voces clamantes: ego sum Christus. sic autem numquam manifeste
dixit: ego sum, sed per opera dixit et per doctrinam pietatis, ut ipse dicat ad Petrum, quasi qui numquam ab eo audisset didicisset 5 autem a patre, quia ipse erat »Christus filius dei vivi«: »beatus SimonBariona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed pater meus qui est in caelis«. si enim ipse in corpore constitutus manifeste ad euni: ego sum Christus, caro ei revelasse videbatur non tantum
pater. propterea sufficit ad seductionem Antichristorum hoc solum quod dicunt: ego sum Christus. quod numquam Christus legitur dixisse, et multi sunt qui seducuntur; »lata est enim porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi intrant per eam«; pauci qui inveniunt eani viam »quae ducit ad vitam«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.