discijmli eius secreto dicentes: dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi (24, 3).
olivae, quarum singulae possunt dicere: wego autem sicut oliva fructisunt fera in domo dei«. forsitan autem et in hoc Olivarum monte radices bonae olivae, rami autem inserti sunt oleastri in loco ramorum, qui ex »infidelitate praecisi sunt«. agricola autem in monte Oliveti verbum est dei in ecclesia confirmatum, Christus, qui semper
oleastri ramos inserit in bonam olivam patrum Moysi et ceterorum prophetarum, ut accipientes pinguedinem a sanctis prophetis (per hoc quod sensum eorum caute intellegunt, et suscipiunt et Christum qui prophetatur ab illis) offerant fructum abundantem et pinguiorem, prioribus videlicet olivis propter maledictionem quae erat in lege
decussis, ut non possint esse in usu.
temptantes sive quolibet modo interrogantes, interdum autem alii discere cupientes, tamen numquam secrete accedunt ex multitudine. et forsitan usque nunc qui praecipuam susceperunt vitam et propter hoc habent fiduciam ante Christum, aliquid amplius habentes quam illi qui ex fide communi accedunt ad lesum, dicunt ad eum: dic
nobis quando haec erunfi haec quae ? quod ait: »non stabit hic lapis super lapidem qui non destruatur«. et non sokim hoc discere sed etiani signum adventus Christi et consummationis saeculi; et duo petunt ab eo, signum adventus ipsius et consummationis saeculi. est ergo in multis quidem creditus adventus filii dei et consummationis
saeculi, praecipue tamen in eis qui elegantiorem vitam sectantur.
species eius inhonesta«. species autem inhonesta verbi stulta est de Christo, quando praedicamus Christum natum et crucifixum. secundus autem adventus est Christi in viris perfectis, de quibus dicit dispensator verbi ipsius: »sapientiam autem loquimur inter perfectos«. hi autem perfecti amatores facti sunt pulchritudinis
eius et rogant verbum, ut accingat se rationabilem gladium suum et circumponat eum sujDcr mysterium nativitatis carnalis, quae appellata est mysterialiter femur. huiusmodi enim discipuli laudant pulchritudinem et decus verbi, et huic secundo adventui iuncta est consummatio saeculi in viro ad perfectionem venienti et dicenti: »mihi
autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri lesu Christi, per 2 quem mihi mundiis crucifixus est et ego mundo«. si enim crucifixus est iustis, quibus »mundus crucifixus est«, facta est etiam consummatio mundi. necessarie ergo qui liabent fiduciam accedendi secrete ad Christum, volunt discere signum adventus Christi et
consummationis saeculi, ut prodificati ex eo, quod didicerunt adventum Christi et consummationem, praebeant se dignos videre secundum adventum ipsius et secundum quod tradidimus saeculi consummationem.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.