templum erat dei aedificatum conpositione sermonum significantium, omnis scriptura veteris testamenti secundum historiam videhcet constructa. quam qui construxerunt. Moyses vel prophetae, circumpositione litterarum et ordinatione dictorum, aedificaverunt omnibus admirandam propter pulchritudinem lapidum, id est electorum dictorum
et donis sensuum laudandorum. hanc discipuli ostendunt lesu 1 suscipientes omnes scripturas; ad quos Christus respondet dicens destruendam esse a verbo hane corporalem et primam aedificationem, ut aedificetur divinius et mysterialius templum scripturae alterius. templum autem esse scripturam exposuit aliquis ante nos. et quoniam
»qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur deus«, qui sedet in templo dei Antichristus, falsus est sermo qui in scripturis habetur, qui simulat veritatem proferens testimonia impiorum dogmatum de scripturis, placari aliunde nolentibus, et ipse est »qui adversatur« et super cathedram scripturarum et super aedificationem
earum sedet »ostendens se quasi deus«. et semper est haeresium Antichristos in templo scripturarum sedentes et ex ipsis volentes eos placare qui audiunt, tamquam unusquisque eorum ipse sit deus verbum in scripturis.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.